Latinitas nondum censa

Institutum Botanicum Komarovianum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Aedificium Herbarii Instituti Botanici Komaroviani

Institutum Botanicum Komarovianum[1] Academiae Scientiarum Russicae (Russice Ботанический институт имени В. Л. Комарова Российской академии наук, tr. Botaničeskij institut imeni V. L. Komarova Rossijskoj akademii nauk), Petropoli situm, est institutum botanicum primarius Russiae. Historiam suam ducit a Horto Medico, decreto Petri I Magni anno 1714 condito et anno 1823 in Hortum Botanicum Caesareum Petropolitanum transformato, qui ab anno 1913 Hortus Botanicus Caesareus Petri Magni, ab anno 1918 Hortus Botanicus Principalis RSFSR et ab anno 1925 Hortus Botanicus Principalis URSS nominabatur, et ab anno 1930 sub administratione Academiae Scientiarum URSS erat. Anno 1931, per coniunctionem Horti Botanici cum Musaeo Botanico Academiae Scientiarum URSS, formatum est Institutum Botanicum Academiae Scientiarum URSS, quod anno 1940 in honorem Vladimiri Komarov nominatum est. 20 subdivisiones scientificas (herbarium, hortum botanicum, museum botanicum, laboratoria nonnulla etc.) nunc includit.

Nota[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Hortum Botanicum Instituti Botanici Komaroviani spectant.