Herbarium

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Vitellaria paradoxa, nota ex Herbario Senckenbergiano

Herbarium sive hortus siccus[1] collectio est plantarum aut stirpium partiuncularum plerumque siccatarum atque compressarum. Etiam libri titulum herbarii habere possunt, ut e.g. Herbarium Carrarense.

Finis[recensere | fontem recensere]

Hortus siccus usui aut scientifico aut amatorio esse potest. In versionibus scientiae patentibus saepe adduntur res humide/alcoholice conservatae sive xylaria i.e. collectiunculae ligneae. Partium collectarum nonnullarum ligamen sublineatur nota accurate adhaesa. Ibi inventionis dies et locus indicatur, nomen collectoris etc.

Ita botanico permittitur, ut plantae origine divisae comparentur et occasione data hinc plantae originis incertae correcte definiantur. Interdum etiam diachronica phaenomena detegere iuvat. Siccatio et compressio diuturnitatem authenticam plerumque servant. Distantiis inter plantas in natura saepe magnis facilius est in herbariis res inquirere et inde scientifica deducere quam in situ. Olim pharmacopolarum futurorum erat ut herbarium pulchrum instituere possent. Libenter in scholis herbaria producuntur.[2] In multis museis herbaria quoque se ostensioni praebent. Sunt recentissima herbaria, quae solummodo modum in interretialem exstent.

Herbaria maxime ampla[recensere | fontem recensere]

Berberis thunbergii in herbario tironis rudis cuiusdam, 2013

Horti botanici saepe partes herbariorum scientificorum agunt. Sic dictus Index Herbariorum, qui primum anno 1935 editus est, pro anno 2016 in civitatibus 176 quinque in continentibus ferme tria milia (2962) herbariorum scientificorum activorum indicat.[3] Ecce totius orbis terrarum maxima cum numero testimoniorum et anno fundationis:

  • Lutetiae: Muséum national d’histoire naturelle – ca. 8 milliones, 1635.
  • Neoeboraci: New York Botanical Garden – ca. 7,8 milliones, 1891.
  • Petropoli: Institutum Komarov - ca. 7,2 milliones, 1823.
  • Londinii: Royal Botanic Gardens, Kew – ca. 7 milliones, 1852.
  • Batavia: Naturalis (universitatum Lugduni, Traiecti ad Rhenum et Wageningen) – ca. 6,9 milliones, 1816/1829
  • Urbe Sancti Ludovici: Missouri Botanical Garden – ca. 6,6 milliones, 1859.
  • Genavae: Conservatoire et Jardin botaniques de la Ville de Genève – ca. 6 milliones, 1824.
  • Vindobonae: Naturhistorisches Museum – ca. 5,5 milliones, 1807.
  • Londinii: Natural History Museum – ca. 5,2 milliones, 1753.
  • Bostoniae: Universitatis Harvardiensis – ca. 5 milliones, 1860.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Sven Linnartz: Die botanische Exkursion – Schritt für Schritt zum eigenen Herbarium. Quelle & Meyer-Verlag, Wiebelsheim 2007 (2. Aufl.), ISBN 978-3-494-01433-3.
  • Christof Nikolaus Schröder: Katalog der auf Herbarbelegen gebräuchlichen Abkürzungen – Catalogus Abbreviationum in Schedis Herbariorum usitatorum. In: Kochia 12 (2019): 37–67, ISSN 1863-155X. in interreti

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Christian Helfer: Lexicon auxiliare, editio tertia, Saraviponte 1991, p. 268
  2. Quemadmodum herbarium sive transsectum creetur via bona
  3. Index Herbariorum

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Hortos siccos spectant.
stipula Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!