Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png

Influentia

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Influentiae vira

Influentia[1][2] vel influenza[3] vel grippa[4] vel grippus[3] vel febris catarrhalis epidemica[5] est morbus (vel accuratius pestilentia sive viralis infectio epidemica, quae provocatur a diversis viris familiae orthomyxoviridarum, quae attingunt aves et mammalia. Quidam, propter aliqua symptomata similia, influentiam gravedine confundunt. Sed gravedo per aliud virus datur.

Symptomata vel influentiae signa[recensere | fontem recensere]

Qui influentia laborant, de more sentiunt:

Praeter haec symptomata, pueri aliquando alvi profluvio et abdominalibus doloribus laborant.

Contagio[recensere | fontem recensere]

Influentia dissipatur praesertim per aerem, quando quis tussit aut sternuit. Tussis enim et sternutamentum spargunt particulas, quae virus continent. Influentia etiam transmittitur per contactum cum excrementis vel mucis avium pestilentia repletarum, vel per contactum cum superficie tabida.

Influentiae vira lumine solis, desinfectantibus detergentibusque possunt restingui. Virus potest quoque sapone restingui. Quam ob rem frequenter luere manus minuit contagionis periculum.

Vaccinum[recensere | fontem recensere]

Pagi quidam offerunt vaccina antiinfluentialia. Aves cicures saepe vaccinis muniuntur ne fortuito influentiae incursu exterminentur.

Usitatissimum pro hominibus vaccinum est illud triceps, quod continet antigena purificata et fracta trium viralium stirpium. Quod vaccinum comprehendit, de more, subtypos influentiae viri A duos et stirpem influentiae viri B unam.

Triceps vaccinum minime praebet contagionis periculum. Verumtamen vaccinum, quod pro aliquo anno fabricatur, pro anno sequenti potest nihil proficere, quia influentiae virus celeriter mutat veteres stirpes suas in novas.

Ad curam eorum, qui influentia laborant, quaedam medicamenta antiviralia adhibentur, ut oseltamovirum.

Epidemiae[recensere | fontem recensere]

Influentia, per universum terrarum orbem, quibusdam epidemiarum tempestatibus dissipatur. Quae epidemiae quotannis casuum gravium afferunt inter tres et quinque milliones; occidunt vero hominum inter ducenta quinquaginta et quingenta milia. Hic numerus potest ad milliones crescere, quando datur pandemia.

Per saeculum XX, propter novam influentiae viri stirpem tres pandemiae occiderunt hominum plus quam decem milliones. In plerisque casibus, novae viri stirpes apparent, quando virus, quod iam est, ex alia animali specie diffunditur in homines, vel quando stirps, quae hominibus inest, colligit nova gena ex viro, quod solas aves aut suina contaminat.

Quaedam viri stirps aviaria, dicta H5N1, suscitavit sollicitudinem de nova influentiae pandemia, ante annum 2000, sed haec mutavit se in aliquam formam quae difficiliter transit ad humanos. Mense Aprili anni 2009, facta est pandemia novae cuiusdam stirps, quae miscebat gena stirpium humanae, aviariae et suinae. Haec stirps dicebatur H1N1 vel influentia suina.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Kraus, L.A. (1844). Kritisch-etymologisches medicinisches Lexikon (Dritte Auflage). Göttingen: Verlag der Deuerlich- und Dieterichschen Buchhandlung.
  2. Medical Lexicon: A Dictionary of Medical Science, Robely Dunglison 8th Ed. (1851); Confer catch the flu
  3. 3.0 3.1 Arnaudov, G.D. (1964). Terminologia medica polyglotta. Latinum-Bulgarski-Russkij-English-Français-Deutsch. Sofia: Editio medicina et physcultura.
  4. Words (sc. Verba), a Gulielmo Whitaker creatum, programma computatrale quod flexionem vel coniugationem vocabulorum Latinorum notat, eaque in Linguam Anglicam convertit. Vide nexum externum: Words.exe.
  5. Epidemic influenza: notes on its origin and method of spread (1891), ubi dantur: "catarrhus febrilis, febris catarrhosa, catarrhus epidemicus, febris catarrhalis epidemica, catarrhus a contagio, morbus catarrhalis, fluxio catarrhalis, synochus catarrhalis, febris catarrhalis, defluxio catarrhalis".

Nexus externi[recensere | fontem recensere]