Archaea

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Archaea
Halobacteria
Taxinomia
Regio: Archaea
Phyla et classes
Geysera apud Yellowstone archaea nutriunt.

Archaea (Graece: ἀρχαῖα 'antiqua') sunt grex microorganismorum quorum quisque solum unam cellulam habet. Hae cellulae nucleis et ullo organello membranis ligato carent. Archaea olim putata sunt inusitatus bacteriorum grex, archaebacteria nominatus, sed quod archaeis est propria historia evolutionaria et ea in sua biochemia ab aliis vitae formis multo differunt, nunc ut dominium separatum in systemate trium dominiorum describuntur, in quo phylogenetice distincti rami originis evolutionariae sunt archaea, bacteria, et eukarya. Archaea praeterea in quattuor phyla agnota dividuntur, sed multo plura phyla fortasse adsunt. Horum gregum, crenarchaeota et euryarchaeota adsiduissime investigantur. Classificatio iam est difficilis, quod plurima archaea in laboratorio numquam investigantur, solumque studio eorum acidorum nucleicorum in speciminibus ex circumiecto extractis inventa sunt. Quamquam archaea cum bacteriis olim ut prokaryotae (in Monerorum regno) in translaticia Linnaeana quinque regnorum taxinomia posita sunt, haec classificatio est obsoleta.[1]

Ante annum 1980, archaea et eubacteria sub taxon prokaryota subsummata sunt quod organismi in ambabus congeriebus nucleis carent. Distinctionem autem inter superregna discriminatione genetica facta est a Carolo Woese, doctore in Universitate Illinoesiensi. Archaea a bacteriis duobus modis differunt:

Multae archaeorum species extremos habitant, per exemplum aquam super 373 gradus K, et aquam salinitatis magnae, acidam vel alkaliam.

Archaea morphologia et physiologia habent diversas formas: sphaericas, longas, spirales, lobatas. Diameter est ab 0.1 µm usque ad 15 µm. Procreatio est per fissione duali? sive fragmentatione. Nutritio est chemolithoautotrophica vel organotrophica, aerobica, anaerobica facultativa, anaerobica obligata.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Pace NR (Maio 2006). "Time for a change". Nature 441 (7091): 289 .

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Howland, John L. (2000). The Surprising Archaea: Discovering Another Domain of Life. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 0-19-511183-4 
  • Martinko, J. M., Madigan, M. T. (2005). Brock Biology of Microorganisms (11th ed.). Englewood Cliffs, N.J: Prentice Hall. ISBN 0-13-144329-1 
  • Garrett, R. A., Klenk, H. (2005). Archaea: Evolution, Physiology and Molecular Biology. WileyBlackwell. ISBN 1-4051-4404-1 
  • Cavicchioli, R. (2007). Archaea: Molecular and Cellular Biology. American Society for Microbiology. ISBN 1-55581-391-7 
  • Blum, P., ed. (2008). Archaea: New Models for Prokaryotic Biology. Caister Academic Press. ISBN 978-1-904455-27-1 
  • Lipps, G. (2008). "Archaeal Plasmids". Plasmids: Current Research and Future Trends. Caister Academic Press. ISBN 978-1-904455-35-6 
  • Sapp, Jan (2009). The New Foundations of Evolution. On the Tree of Life. Novi Eboraci: Oxford University Press. ISBN 0-19-538850-X 
  • Schaechter, M. (2009). Archaea (Overview) in The Desk Encyclopedia of Microbiology, ed. 2a.. Didacopole et Londinii: Elsevier Academic Press. ISBN 978-0-12-374980-2 

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikispecies-logo.svg Vide Archaea apud Vicispecies.
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Archaea spectant.
Wiktionary-ico-de.png Vide Archaea in Victionario.

Generalia

Classificatio

Genomatica


stipula Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!

Mille Paginae.png