Unio Esperantica Saraviensis
Unio Esperantica Saraviensis (Esperantice: Sarlanda Esperanto-Ligo, compendiarie: SEL; Theodisce: Saarländischer Esperanto-Bund) consociatio quaedam Esperantici foventium est in Saravia (in Germania).
Historia
[recensere | fontem recensere]Cum iam anno 1910 ab Ioanne May fundata esset societas Esperantica Saraviponti et iterum anno 1923 (Esperanto-Ligo Saarteritoria/ Esperanto-Bund Saargebiet), sodalitas SEL post Secundum bellum mundanum nascebatur.
Praesides unionis:
- Augustus Omlor (1951-1956)
- Gunterus Becker (1957-1973)
- Henricus Theodoricus Maas (1973-1975)
- Carolus Burger (1975-1979)
- Iosephus Dörr (1979-1994)
- Oliverus Walz (1994-2023)
- Martinus Thorenz (ab anno 2023)
Anno 1958 iuvenes esperantistae orbis terrarum Homburgi convenerunt, quod Associatio iuventutis Esperanticae internationalis moderabatur. Anno 1974, post eventus magnos in Congressu universali Hamburgensi et schisma inter Universalem Societatem Esperanticam (UEA) et Neutralem Motionem Esperanticam (NEM), Saravienses apud SEL congregati Associationem Esperanticam Germanicam (GEA) deseruerunt. Omnia munera officialia sodalitati provinciali digna, quae sibi olim assumpserant, statim deposita sunt. Diu reconciliatio fuit in votis; Kalendis 2018 reditum est in gremium Berolinense ad GEA. Sodales extra Saraviam habitantes quoque salvi semper erant et erunt.
Actiones
[recensere | fontem recensere]Anno 1987 iubilaeum centum annorum ipsius linguae maxime sollemniter celebratum est Blieskastel in oppido, in domo pro cardinali Wendel[1] nominata. Decennio 200 emissiones radiophonicae de linguis peregrinis docendis et Esperanticis factae sunt et cursum idiomatis Zamenhofiani in televisione capulari spectare licuit. Inde ab anno 1998 cooperationes cum Francis et Luxemburgensibus initae sunt, ut unio Sar-Lor-Luks-Unio creari posset. Anno 2005 Associatio Esperanticum docentium internationalis magistros omnes in Saraviam convocavit.
Saepe iam sic dictae Fines septimanales culturales (Kultura Semajnfino) datae sunt, ubi instructio atque bonus Esperantici usus partes maiores agunt. Decennio 200 spectacula haec efflorebant et a multis frequentabantur. Ex anno 1999 illi dies tantummodo semel in anno fiunt, mense Octobri aut Novembri aut Decembri; participum numerus decrescit. In principio ad studia interlinguistica promovenda circuli Becker-Meisberger congregati erant,[2] qui postea magis magisque se culturalibus aperuerunt. Linguistica studia maximi momenti in gremio Saraviensi multos annos fecit Reinardus Haupenthal. Anno 2018 sodales Saravienses Biponti disposuerunt congressum trium terrarum, cui incepto valde plausum est.[3][4]
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ etbiografio de Wendel
- ↑ "Becker-Meisberger-Institut"
- ↑ "Deutscher Esperanto-Kongress in Zweibrücken - apud Pfälzischer Merkur, 11.5.2018?.
- ↑ "Eine Weltsprache, die Spaß macht" - apud Pfälzischer Merkur, 21.8.2019.