Reinardus Haupenthal

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Reinardus Haupenthal
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 17 Februarii 1945; Crana
Obitus: 29 Septembris 2016;
Patria: Germania

Officium

Munus: Linguista, Esperantist, volapükologist, Esperantologist

Familia

Coniunx: Irmi Haupenthal

Reinardus Haupenthal (natus die 17 Februarii 1945 Cranae Bavariae, mortuus Vasione die 29 Septembris 2016) fuit Germanicus glottologus et Esperanticorum velut idiomatis Volapük fautor studiosus. Donec rude donatus esset (annis 1990 exeuntibus) in Saravia (in urbe Scheidt) vixit; postea Malaucenae vitam degebat.

Vita[recensere | fontem recensere]

Studebat linguis, theologiae, philosophiae et arti paedagogicae in Universitate Saravipontana. Multos annos res Associationis Esperanticae Saraviae (Sarlanda Esperanto-Ligo, SEL) gerebat et interlinguistica in universitate docuit. Annos XV sic dictas Fines septimanae culturales (Kulturaj Semajnfinoj) moderatus est quas frequentabant eminentes esperantistae (e.g. Gulielmus Auld, Margarita Boulton, de Diego, Duc Goninaz, Neergaard, Ragnarsson, Régulo Pérez, Szerdahelyi, Wells).

Bibliothecam suam cum collectionibus amplissimis de variis linguis constructis Bibliothecae publicae Bavaricae donavit.[1] Filia una ei uxorique fuit.

Ex annis 1960, pseudonymum Artur E. Iltis adhibuit. Quod nomen dedit quoque Edition Iltis, domui editoriae sibi conditae. Annis a 1973 ad 1974, moderabatur Internacia Pedagogia Revuo, periodicum paedagogicum, sub aegide Associationis Esperanticum docentium internationalis, annis a 1973 ad 1988 commentarios Dialogo, annis a 1985 ad 1987 periodicum Volapükabled et annis a 1989 ad 1995 Iltis-Forumo. Imprimis bene meritus est de historia linguae Volapük et de vita Ioannis Martini Schleyer, eius inventoris. Annis inter 1968 et 2010 libros libellosque CCLX edidit (post annum 2010 adhuc novi libri XXX in lucem prolati sunt), linguis Esperantica, Theodisca et aliis. Interpres fuit quoque, e.g. Goethii Werther iuvenis anno 2015. Summatim iam anno 2006 bibliographia eius comprehendit 854 res.

Opera selecta[recensere | fontem recensere]

  • 1976: (moderator) Plansprachen. Beiträge zur Interlinguistik. Wege der Forschung 325. Darmstadt: Wissenschaftliche Buchgesellschaft.
  • 1977: Katalog der Plansprachenliteratur der Universitätsbibliothek Saarbrücken. Katalogo de la planlingva literaturo de la universitata biblioteko Saarbrücken. Saarbrücken: Saarländischer Esperanto-Bund.
  • 1982: Johann Martin Schleyer (1831–1912). Autor der Plansprache Volapük. Festvortrag anlässlich seines 150. Geburtstages gehalten im Martin-Schleyer-Gymnasium zu Lauda-Königshofen am 17. Oktober 1981. Saarbrücken: Iltis.
  • 1982: Volapük die Weltsprache: Entwurf einer Universalsprache für alle Gebildete der ganzen Erde. Hildesheim, Zürich, New York: Georg Olms Verlag.
  • 1984: Der erste Volapük-Kongreß. Friedrichshafen, August 1884. La unua Volapük-kongreso. Friedrichshafen, Aŭgusto 1884. Dokumente und Kommentare. Dokumentoj kaj Komentoj. Saarbrücken: Iltis.
  • 1985: Kion Kerckhoffs skribis al Schleyer. Dialogo 13.1(45), p. 19–20.
  • 1989: Das erste Jahrzehnt der Weltsprache Volapük., (Überlingen, 1889).

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]