Iosephus Dörr

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Fredericus Iosephus Dörr anno 2017

Fredericus Iosephus Dörr (natus die 16 Iulii 1938 Illingen in Saravia) esperantista et homo politicus Germanus est. Die 26 Martii 2017 electus est senator in parlamento Saraviensi factionis Alternativae pro Germania (AfD).

Privata[recensere | fontem recensere]

Annis inter 1957 et 1959 paedagogiae studens factus est magister. Sequebantur studia complementaria in paedagogia speciali annis inter 1963 et 1964 Stuttgardiae Tubingaeque, antequam Saraviponte annis inter 1972 et 1976 linguae Anglicae et historiae studiis diligentibus se dedicaret. Autodidactice insuper edidicit linguas Hispanicam, Italicam, Iudaeo-Germanicam, Russicam et Esperanticam, ut patet. Ex anno 1966 rectoris munere fungebatur usque ad diem, quo rude est donatus, primo in schola pro mancis in Illingen-Wustweiler et ex anno 1980 in Saarlouis. Habitans cum uxore in Quierschied quattuor infantes interdum adultos habet.

Actiones in Esperanticis[recensere | fontem recensere]

Dörr vicarius praeses fuit Unionis Esperanticae Saraviensis annis inter 1978 et 1979 et postea eius praeses usque annum 1994. Unioni citatae adhaeret et nostris diebus.

Idiomati Zamenhofiano studebat in Universitate Aquinci ubi baccalaureato honoratus est scribens de thesauro verborum in lingua Esperantica ad usum scholasticum apto.[1]. Thesim autem in Re publica Sancti Marini praesentavit defensurus de theoriis linguisticis Caroli Píč anno 2008.[2]

Actiones politicae[recensere | fontem recensere]

Inde ab anno 1955 Dörr politicae se dedebat. Factioni CDU adhaesit annis 23, ubi in districtus consilio e.g. res moderabatur. Anno 1978 fundabat alam socialem istius visionis politicae (Christlich Soziale Wählerunion im Saarland e.V.) quae tres annos existebat. Postea annos 28 Foedus 90/Virides eum in vicibus suis habebant, cui tamquam praeses in circumiacentibus Saravipontis aderat.

Mense Maio 2013 inter conditores factionis AfD numerabatur, cuius ductor in Savaria mense Aprili 2015 creatus est. Tunc ortae sunt de isto homine ab aliis contubernalibus disputationes de quibusdam scandalis circa eum, namque alae dexterae in sectatoribus huius factionis adiudicandus erat.[3] Pathos eius in orationibus necnon conventus cum fascismi fautoribus opprobio fuerunt. Nihilominus die 17 Aprilis 2016 reelectus est in praesidio civitatis foederalis. Quoniam in parlamento Saraviensi senator natu maximus est, die 27 Aprilis 2017 ius dignum sibi assumpsit de conventu aperiendo.

Opera[recensere | fontem recensere]

Dörr vulgavit libros et folia instructoria de paedagogia, de dialectu Savariensi necnon de rebus Esperanticis. Esperantice inter alias res edita sunt haec:

  • Esperanto - die Internationale Sprache für alle. 100 Jahre auf dem Weg zur Völkerverständigung. Festbroŝuro, red. Günther Becker kaj Josef Dörr. Saarländischer Esperanto-Bund e.V., Saraviponti, 1987
  • Motivoj de vortpreferoj ĉe Piron. Aquinci, Almae Matris Eötvös, 1992
  • Baza vortprovizo de Esperanto cele al instruado. Aquinci, Eötvös-Universitato, 1993
  • Baza radikaro de Esperanto instru- kaj komunikcele. Saraviponti, 2000, 40 p.
  • Lingvoteorio de Karolo Piĉ. Eltiro de doktoriĝtezo kadre de AIS. Quierschied, Eldonejoferlag, 2008
  • 100 kurtigoj por sms. Quierschied, Eldonejoferlag, 2008, 9 p. — ISBN 9783939517108.
  • Baza radikaro de simpla esperanto sen supersignaj (Sapelitaj) literoj. Saraviponti, Eldonejoferlag, 2011, 42 p. — ISBN 978-3-939517-16-0
  • La (r)evolua lingvo. Quierschied, Eldonejoferlag, 2011
  • La (pli) bona lingvo. Quierschied, Eldonejoferlag, 2011

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Titulus lingua Esperantica est "Baza vortprovizo de Esperanto cele al instruado"
  2. Ecce titulus originalis: "La lingvaj teorioj de Karolo Piĉ"
  3. Tractatio de Dörr apud stationem radiophonicam Deutschlandfunk)