Irtis

Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Irtis
Irtis flumen in Omio
Longitudo 4248 chm
Decursus aquae 3000 (in ostio) /s
Area systematis 22 300 chm²
Fons Confluentia Džalgyzagat-Khe
et Ul-Turgen-Khe fluminum
Ostium Obius
Regio Res Publica Popularis Sinarum,
Casachia, Russia

Irtis[1] (Casachice Ертіс, Ertis; Russice Иртыш, Irtyš; Sinice 额尔齐斯河, É'ěrqísī hé, in lingua Chantyensi Тангат) est flumen in Asia. E montibus Altai per territoria Rei Publicae Popularis Sinarum (in Turcestania Sinensi), Casachiae et Foederationis Russicae (in regionibus Omiensi et Tumenensi) fluens, 4248 chiliometra patet et in districtu autonomo Chanty-Mansiensi in Obium se effundit. Affluentium mundi longissimum est.

Receptaculum aquae Buchtarmense[2] in Casachia in Irti constructum est, quod lacum Zaissan[3] priscum inclusit. Tobol, Omus, Tara, Ischimus, Conda, Schischus flumina in Irtim se effundunt. Pars Irtis ante Zaissan saepe Irtis Niger nominatur. Petropylae et Septem Palatia et Paulodorum et Omium et Iyrcopolis urbes in ripa Irtis stant (Iyrcopolis haud longe ab ostio).

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 47°24′52″N 90°12′56″E, 61°4′50″N 68°49′50″E • OpenStreetMap • GeoNames • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica
Vicimedia Communia plura habent quae ad Irtim fluvium spectant.