Latinitas nondum censa

Siberia Occidentalis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Siberia Occidentalis

Siberia Occidentalis[1] vel Sibiria Occidentalis[2] (Russice Западная Сибирь, tr. Zapadnaja Sibir' ) est pars Siberiae (Sibiriae), inter Urales in occidente et Ieniseam fluvium in oriente atque steppas Kazachstaniae montesque Altaicos in meridie et mare Karense eiusque sinus in septentrione sita.

Siberia Occidentalis saeculis sedecimo septindecimoque ad Russiam adiuncta et a Russis inculta est. Nunc est territorium, pro oeconomia Russica maxime valens, deposita petrolei et gasii, humus Siberiae fertilissimus atque sedes industriae metallurgicae et chemicae habens.

Area Siberiae Occidentalis (ut plurimum a planitie Siberica Occidentali occupata) est 2 454 km2, i.e. 14 % territorii Foederationis Russicae. 14,6 decies centena milia hominum (anno 2010), i.e. 10,3 % incolarum Russiae, ibi habitant.

Subiecta Foederationis Russicae, omnino in Siberia Occidentali sita, sunt res publica Altai, territorium Altaicum, regiones Kemerovensis, Novosibirscensis, Omensis (Omskensis) ac Tomensis (Tomskensis), ad districtum foederalem Sibericum pertinentes, atque regio Kurganensis et regio Tumenensis (cum districtibus suis autonomis Chanty-Mansico – Iugra et Iamalo-Nenetico), in districtum foederalem Uralicum inclusae. Margo occidentalis territorii Crasnoiarensis etiam ad Siberiam Occidentalem pertinet.

Notae[recensere | fontem recensere]

Fontes[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]