Latinitas nondum censa

Gubernium Toboliense

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Gubernium Toboliense
Res apud Vicidata repertae:
Gubernium Toboliense: insigne
governorate, Governorates and Oblasts of Russian Empire in 1914
Civitas: Imperium Russicum, Russian Republic, Russian Soviet Federative Socialist Republic, Unio Sovietica
Caput: Tobolium

Fines

Subdivisio superior: Imperium Russicum, Q602117, Q604758, Imperium Russicum, Russian Republic, Russica Sovietica Foederativa Socialistica Res Publica

Vita

Incolae: 2 012 536

Gubernium Toboliense[1] (Russice Тобольская губерния, tr. Tobol'skaja gubernija) erat pars administrativa Russiae (Imperii Russici, Rei Publicae Russicae et Russicae Sovieticae Foederativae Socialisticae Rei Publicae), in Siberia Occidentali sita, quae annis ab 1796 ad 1919 exsistebat (praedecessores enim habens gubernium Siberiense, anno 1708 creatum et interdum gubernium Toboliense nominabatur, atque praefecturam Toboliensem, anno 1782 formantem). Metropolis gubernii Tobolium erat.

Anno 1897 haec gubernia a 2 012 536 hominibus incolebatur. Area gubernii fuit 1 385 000 km² anno 1914, quo tempore ab occidente gubernia Archangelopolitanum, Vologdense, Permiense et Orenburgense, ab oriente gubernia Ieniseense Tomenseque, a meridie autem regionem Akmolinskensem contingebat. A septentrione enim Oceano Arctico alluebatur.

Inter homines notos in gubernio Toboliensi natos sunt Alexander Aljab'ev, Petrus Eršov, Demetrius Mendeleev, Basilius Perov, Gregorius Rasputin etc.

Nota[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Gubernium Toboliense spectant.


Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!