Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png
Latinitas nondum censa

Demetrius Mendeleev

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Demetrius Mendeleev
Res apud Vicidata repertae:
Demetrius Mendeleev: imago
Demetrius Mendeleev: subscriptio
Nativitas: 27 Ianuarii 1834; Tobolium
Obitus: 20 Ianuarii 1907; Petropolis
Patria: Imperium Russicum
Nomen nativum: Дмитрий Иванович Менделеев

Officium

Officium: Privatdozent, senior professor
Munus: chemicus, physicus, professor, Oeconomus
Patronus: Universitas Publica Petropolitana, Richelieu Lyceum, Saint Petersburg State Institute of Technology

Consociatio

Religio: Deismus

Familia

Coniunx: Anna Ivanova Popova
Proles: Vladimir Mendeleev, Lioubov Blok, Vasily Mendeleev

Memoria

Laurae: Knight of the Order of St. Alexander Nevsky, Copley Medal, Faraday Lectureship Prize, Demidov Prize, Order of Saint Anna, 1st class, Order of Saint Anna, 2nd class, Order of the White Eagle, Order of Saint Stanislaus, 1st class, Order of St. Vladimir, 2nd class, Order of St. Vladimir, 1st class, Knight of the Legion of Honour, Order of St. Alexander Nevsky, Order of St. Vladimir, 1st class, Order of St. Vladimir, Order of St. Anna, Order of Saint Stanislaus, Legio Honoris, Davy Medal
Sepultura: Literatorskie mostki
Demetrius Mendeleev, ab Elia Repin anno 1885 pictus

Demetrius Ioannis filius Mendeleev (Russice: Дмитрий Иванович Менделеев, tr. Dmitrij Ivanovič Mendeleev; natus 8 Februarii 1834 Tobolii, mortuus 2 Februarii 1907 Petropoli) fuit chemicus Russicus, qui Legem Periodicam finxit et providam Systematis Periodici elementorum chemicorum formam excogitavit, per quam proprietates nonnullorum elementorum iam inventorum correxit proprietatesque elementorum octo nondum inventorum praedixit. Praeterea se ad alias scientias (exempli gratia, ad paedagogiam) applicavit. Scripsit plus quam 500 opera de quaestionibus chemiae, physicae, meteorologiae (artis caeli speciendi), disciplinae oeconomicae, agriculturae, educationis, et ceterarum.

Biographia[recensere | fontem recensere]

Demetrius Mendeleev natus est 27 Ianuarii Calendarii Iuliani, seu 8 Februarii Calendarii Gregoriani, anno 1834 Tobolii in urbe, in familia cuiusdam rectoris gymnasii.

Mendeleev educatus est in parte historiae naturalis facultatis physico-mathematicae Principis Instituti Paedagogici Petropoli, ubi studia complevit anno 1855. Anno 1856, gradum magistris recepit in Universitate Petropolitana, ubi ab anno 1857 ad annum 1890 docebat. Annis ab 1859 ad 1861 Heidelbergae laborabat. Anno 1861, enchiridion chemiae organicae edidit. Annis ab 1864 ad 1866 professor Instituti Technologici Petropolitani docebat. Anno 1865 gradu doctoris affectus est (thema eius dissertationis pro gradu illo fuit De coniunctione spiritus cum aqua).

Anno 1868 Mendeleev fuit unus ex conditoribus Societatis Chemicae Russiae.

Chemicus anno 1869 Legem Periodicam et annis ab 1869 ad 1871 Systematem Periodicum elementorum chemicorum invenit.

Anno 1876 Mendeleev electus est socius correspondens Academiae Scientiarum Petropolitanae.

Ab anno 1893 ad finem vitae suae ille administrabat institutum, quod ad effectum similitudinis, diligentiae et convenientiae mutuae mensurorum ponderorumque in Russia adductebat.

Demetrius Mendeleev mortuus est Petropoli 20 Ianuarii Calendarii Iuliani, seu 2 Februarii Calendarii Gregoriani, anno 1907. Crater lunaris, elementum (Mendelevium) et asteroides (2769 Mendeleev) nomen eius ferunt.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Demetrium Mendeleev spectant.