Lucunculus

Latinitas bona
E Vicipaedia
Lucunculi musae segminibus ornati.
Haec pagina spectat ad lucunculum, si de cibis sub oleo undique perfrictis, vide s.v. frictella.

Lucunculus seu teganita (-ae, m.)[1][2][3] est ferculum, genus libi vel sensu lato placentae, ex pasta, in sartagine ex oleo butyrove frictum. Ei sive calidi sive frigidi ab hominibus edi possunt, et iure condimentove infundi vel farciri solent.

Massa(en) lucunculorum fit ex farina (saepissime triticea), vel fagopyracea, liquore (saepe aqua, lacte, vel etiam cervisia), quibus nonnumquam ovum solutum additur. Sunt in Civitatibus Foederatis etiam lucunculi maizii, et praesertim in Europa Orientali patatae.

Genera[recensere | fontem recensere]

Antiquitus[recensere | fontem recensere]

  • In lucunculum praecepta apud Galenum inveniuntur.[2] Galenus nomine "ταγηνῖται" et "τηγανῖται" eos nuncupat, sed ex Glossariis lucunculi et teganitae esse eosdem videntur.[1] Haec praecipit Galenus:
    1. Iactatur oleum in sartaginem positum super ignem sine fumo.
    2. Defunditur super calefactum oleum farina aquae data multae. (Sine dubio inerat zymi, fermenti, levaminis genus quoddam, quod praecepta praetermittunt.)[5]
    3. Quam celerrime ebulliens in oleo constiuitur et crassior fit, sicut caseus. Statim eum vertunt parantes.
    4. Quando imma pars crassa facta erit, revertunt rursus eum bis vel etiam ter, dum percoctus videatur.[6]
    5. Sunt qui melle, sunt qui sale marino eum condiant. Apud Hipponactem legimus lucunculos et sesamis "medicari" posse.[7]
  • Staetites est verisimiliter genus lucunculi.[8] Ex massa farracea et melle fit: massa est umida in fretale suffusum, melle adiecto et sesamo et caseo.[9]
  • Mentio fit lucunculorum in versione quadam ex Bibliis Veteribus Latinis, nomine Codex Lugdunensis, Num. 11:8 "et faciebant inde rotundas in foco et erat sapor istius tamquam sapor iucunculi [sic] ex oleo." Cui confer versionem Vulgatam: "et faciens ex eo tortulas saporis quasi panis oleati."

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 Glossarium Philoxeni; Hermeneumata Pseudodositheana Leidensia, 2.853: "τηγανίτης lucunculus"; Hermeneumata Pollucis ch. 53: "Τηγανίται . . . Lucunculi", et "τηγανιτ luocuntuli", ms. de Leyde "Τηγανιτης iucunculus."
  2. 2.0 2.1 Galeni AF 6.490-1: "οἱ μὲν οὖν ταγηνῖται παρὰ τοῖϲ Ἀττικοῖϲ ὀνομαζόμενοι, παρ’ ἡμῖν δὲ τοῖϲ κατὰ τὴν Ἀϲίαν Ἕλληϲι τηγανῖται ϲκευάζονται δι’ ἐλαίου μόνου. βάλλεται δὲ τὸ μὲν ἔλαιον εἰϲ τάγηνον ἐπικείμενον ἀκάπνῳ πυρί, καταχεῖται δ’ αὐτῷ θερμανθέντι τὸ τῶν πυρῶν ἄλευρον ὕδατι δεδευμένον πολλῷ. διὰ ταχέων οὖν ἑψόμενον ἐν τῷ ἐλαίῳ ϲυνίϲταται καὶ παχύνεται παραπληϲίωϲ ἁπαλῷ τυρῷ τῷ κατὰ τοὺϲ ταλάρουϲ πηγνυμένῳ. τηνικαῦτα δ’ ἤδη καὶ ϲτρέφουϲιν οἱ ϲκευάζοντεϲ αὐτό, τὴν μὲν ἄνωθεν ἐπιφάνειαν ἐργαζόμενοι κάτωθεν, ὡϲ ὁμιλεῖν τῷ ταγήνῳ, τὸ δ’ αὐτάρκωϲ ἡψημένον, ὃ κάτωθεν ἦν πρότερον, εἰϲ ὕψοϲ ἀνάγοντεϲ, ὡϲ ἐπιπολῆϲ εἶναι, κἀπειδὰν ἤδη καὶ τὸ κάτω παγῇ, ϲτρέφουϲιν αὖθιϲ αὐτὸ δίϲ που καὶ τρίϲ, ἄχριπερ ἂν ὅλον ὁμαλῶϲ αὐτοῖϲ ἡψῆϲθαι δόξῃ ... διὸ καί τινεϲ αὐτῷ μιγνύουϲι μέλιτοϲ, εἰϲὶ δ’ οἳ καὶ τῶν θαλαττίων ἁλῶν. εἴη δ’ ἂν ἤδη τοῦτό γε πλακοῦντόϲ τι γένοϲ ἢ εἶδοϲ ἢ ὅπωϲ ἂν ὀνομάζειν ἐθέλῃϲ, ὥϲπερ καὶ ἄλλα πολλὰ τοιαῦτα πλακούντων εἴδη ϲυντιθέαϲιν αὐτοϲχεδίωϲ οἵ τε κατ’ ἀγρὸν ἄνθρωποι καὶ τῶν κατὰ πόλιν οἱ πενέϲτατοι. τοιγαροῦν καὶ ὅϲα διὰ κριβάνου τῶν ἀζύμων πεμμάτων ὀπτῶϲιν, εἶτ’ ἀφελόντεϲ ἐμβάλλουϲιν εὐθέωϲ εἰϲ μέλι θερμόν, ὡϲ δέξαϲθαι δι’ ὅλων ἑαυτῶν αὐτό, καὶ ταῦτα πλακοῦντόϲ τι γένοϲ ἐϲτὶ καὶ τὰ διὰ τῶν ἰτρίων ϲκευαζόμενα μετὰ μέλιτοϲ πάντα."
  3. "laganum, placenta assa": Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda (2009).
  4. 4.0 4.1 4.2 "Crispae ... crispellae ... fristellum", fontibus citatis: Cucina medievale"
  5. Grant, 62.
  6. Dalby et Grainger, eo quod toties vertatur lucunculus ille Galeni existimant eum pinguiorem fuisse versione solita in Britannia, eum cum ferculo vulgo bliny dicto conferentes. P. 39.
  7. Hipponactis fragmentum 26a: "οὐ τηγανίτας σησάμοισι φαρμάσσων...."
  8. Grant autem, p. 97, eum credit fuisse magis pizzae quam lucunculo propinquum.
  9. Athenaei Deipnosophistae 14.55: "ΣΤΑΙΤΙΤΑΣ πλακοῦς ποιὸς ἐκ σταιτὸς καὶ μέλιτος. μνημονεύει Ἐπίχαρμος ἐν Ἥβας Γάμῳ (p. 231 L). σταῖς δ’ ἐστὶν ὑγρὸν εἰς τήγανον ὑποχεόμενον, μέλιτος ἐπιβαλλομένου καὶ σησάμης καὶ τυροῦ, ὡς Ἰατροκλῆς φησίν."

Bibliographia[recensere | fontem recensere]