Crispa

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Cumulus crisparum

Crispa[1] sive et crispella[2] (Francogallice crêpe; Italiane crespella), lucunculorum species in gastronomia Franciae et praesertim Britanniae Minoris, taliter et Italica celebra, e massa liquida[en] fit quae farinam (aut frumenti aut fagopyri) et lactem continet (aliquando cum aqua aut cervisia mixta). In sartagine rapidissime frigitur.

Gastronomia Britanniae Minoris: Crêpe à la banane et au caramel, i.e. crispa de fagopyro, frustis musae et iure caramellae farta

Crêpe fourrée, scilicet "crispa farta", ferculum a se ipso constituere potest, farciminibus aut salsis aut dulcibus immissis.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Crispus ... 2. (as sb. f.) ‘crisp’, pancake (OF crespe)" (DMLBS) apud Logeion
  2. "Crispae ... crispellae ... fristellum", fontibus citatis: Cucina medievale"

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Ars coquinaria Francica: Crêpe fourrée ("crispa farta"), immissis frustulis pernae tenuibus, filamentis casei, agaricis, iure e lycopersicis