Jump to content

Sartago

E Vicipaedia
Sartago.
Sartago Graeca antiqua.

Sartago[1] ('-inis, f; vide Graecum τάγανον et τήγανον), sive frixorium vel fretale,[1] est vas culinarium patens manubrio longo utile ad cibum quemlibet, e.g. carnem, holera, lucunculos, oleo frigendum et assandum. Sartagines semper e metallis, ut ferro, aere, aciario, aluminiove, conficiuntur, cum vasa fictilia calore forti franguntur. Antiquae sphaericae erant, quia igne et tripode superponebantur, nunc vero plerumque planae, quoniam super disco coctorio tabulae focariae ponuntur. De genere materiae pendet utrum sartago etiam in fornacem immiti possit. Quaedam marginibus altioribus fictae sunt ut possint cibum iure coquere. Manubrium, nonnumquam exornatum et e materia alia ac sartago ipsa, sartagini applicatur ut manus coqui non urantur.

  1. 1.0 1.1 Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda, 2009.

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad sartagines spectant.
stipula

Haec stipula ad technologiam spectat. Amplifica, si potes!