Quantum redactiones paginae "Iesus" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
Linea 10: Linea 10:


Nomen eius plenius illis temporibus ''Iesus Nazarenus'' enuntiatus est, [[Graece]] {{Polytonic|Ἰησοῦς ὁ Ναζαρηνός}}<ref>[[Evangelium secundum Marcum|Evangelium Marci]] 1.24; [[Evangelium secundum Lucam|Evangelium Lucae]] 4.34.</ref> vel {{Polytonic|Ἰησοῦς ὁ Ναζωραῖος}}: [[Nazara|Nazareth]] enim in illa urbe habitabat. Sic enim in [[Evangelium secundum Ioannem|evangelio Iohannis]] de litteris [[INRI]] in [[Vera Crux|Cruce]] inscriptis explicatur: "Scripsit autem et titulum Pilatus et posuit [[crucis supplicium|super crucem]]; erat autem scriptum: 'Iesus Nazarenus Rex Iudaeorum' . . . et erat scriptum Hebraice, Latine, Graece."<ref group="t">{{Polytonic|ἔγραψε δὲ καὶ τίτλον ὁ Πιλᾶτος καὶ ἔθηκεν ἐπὶ τοῦ σταυροῦ· ἦν δὲ γεγραμμένον· Ἰησοῦς ὁ Ναζωραῖος ὁ βασιλεὺς τῶν Ἰουδαίων . . . καὶ ἦν γεγραμμένον Ἑβραϊστί, Ἑλληνιστί, Ρωμαϊστί.}}</ref><ref>[[Evangelium secundum Ioannem|Evangelium Iohannis]] 19.19-20</ref> At plenissime "Iesus a Nazareth Galilaeae" appellatus est ob regionem [[Galilaea]]m ubi Nazareth iacet: ita evangelium Matthaei refert: "Populi autem dicebant, 'Hic est Iesus propheta a Nazareth Galilaeae.'"<ref group="t">{{Polytonic|οἱ δὲ ὄχλοι ἔλεγον, Οὗτός ἐστιν ὁ προφήτης Ἰησοῦς ὁ ἀπὸ Ναζαρὲθ τῆς Γαλιλαίας.}}</ref><ref>[[Evangelium secundum Matthaeum|Evangelium Matthaei]] 21.11.</ref>
Nomen eius plenius illis temporibus ''Iesus Nazarenus'' enuntiatus est, [[Graece]] {{Polytonic|Ἰησοῦς ὁ Ναζαρηνός}}<ref>[[Evangelium secundum Marcum|Evangelium Marci]] 1.24; [[Evangelium secundum Lucam|Evangelium Lucae]] 4.34.</ref> vel {{Polytonic|Ἰησοῦς ὁ Ναζωραῖος}}: [[Nazara|Nazareth]] enim in illa urbe habitabat. Sic enim in [[Evangelium secundum Ioannem|evangelio Iohannis]] de litteris [[INRI]] in [[Vera Crux|Cruce]] inscriptis explicatur: "Scripsit autem et titulum Pilatus et posuit [[crucis supplicium|super crucem]]; erat autem scriptum: 'Iesus Nazarenus Rex Iudaeorum' . . . et erat scriptum Hebraice, Latine, Graece."<ref group="t">{{Polytonic|ἔγραψε δὲ καὶ τίτλον ὁ Πιλᾶτος καὶ ἔθηκεν ἐπὶ τοῦ σταυροῦ· ἦν δὲ γεγραμμένον· Ἰησοῦς ὁ Ναζωραῖος ὁ βασιλεὺς τῶν Ἰουδαίων . . . καὶ ἦν γεγραμμένον Ἑβραϊστί, Ἑλληνιστί, Ρωμαϊστί.}}</ref><ref>[[Evangelium secundum Ioannem|Evangelium Iohannis]] 19.19-20</ref> At plenissime "Iesus a Nazareth Galilaeae" appellatus est ob regionem [[Galilaea]]m ubi Nazareth iacet: ita evangelium Matthaei refert: "Populi autem dicebant, 'Hic est Iesus propheta a Nazareth Galilaeae.'"<ref group="t">{{Polytonic|οἱ δὲ ὄχλοι ἔλεγον, Οὗτός ἐστιν ὁ προφήτης Ἰησοῦς ὁ ἀπὸ Ναζαρὲθ τῆς Γαλιλαίας.}}</ref><ref>[[Evangelium secundum Matthaeum|Evangelium Matthaei]] 21.11.</ref>

Eius titulus usitatissimus inter [[religio Christiana|Christianos]] (quorum nuncupatio ex hoc ipso titulo trahitur) est ''Christus'' (Graece {{polytonic|ὁ χριστός}}) 'unctus' significans. [[Rex|Reges]] enim et [[propheta]]e Iudaeorum olim uncti erant et Hebraice משיח ''mašíaḥ'' 'unctus' nuncupati. In [[historia]] igitur nativitatis in evangelio Matthaei, [[magi (Biblia)|magis]] de rege Iudaeorum nuper nato postulantibus, [[Herodes]] rex "sciscitabatur . . . ubi Christus nasceretur."<ref group="t">{{Polytonic|ἐπυνθάνετο . . . ποῦ ὁ χριστὸς γεννᾶται.}}</ref><ref>[[Evangelium secundum Matthaeum|Evangelium Matthaei]] 2.4.</ref> [[Petrus]] in eodem evangelio proclamavisse dicitur "tu es Christus", ut qui diceret "Messias es" vel "Unctus es".<ref group="t">{{Polytonic|ἀποκριθεὶς δὲ Σίμων Πέτρος εἶπεν, Σὺ εἶ ὁ χριστὸς ὁ υἱὸς τοῦ θεοῦ τοῦ ζῶντος.}}</ref><ref>Plenius: "Tu es Christus, filius Dei vivi." [[Evangelium secundum Matthaeum|Evangelium Matthaei]] 16.16.</ref> Mox reperitur titulus cum nomine proprio coniunctus, sed in evangeliis rarissime: ter apud Matthaeum, "Ioseph virum Mariae de qua natus est Iesus qui vocatur Christus,"<ref group="t">{{Polytonic|Ἰωσὴφ τὸν ἄνδρα Μαρίας, ἐξ ἧς ἐγεννήθη Ἰησοῦς ὁ λεγόμενος χριστός.}}</ref><ref>[[Evangelium secundum Matthaeum|Evangelium Matthaei]] 1.16 (in genealogia Iesú), cf. 27.17 et 22 (verba [[Pontius Pilatus|Pilati]])</ref> bis apud Iohannem, "ut cognoscant te, solum verum Deum, et quem misisti, Iesum Christum,"<ref group="t">{{Polytonic|ἵνα γινώσκωσιν σὲ τὸν μόνον ἀληθινὸν Θεὸν καὶ ὃν ἀπέστειλας Ἰησοῦν χριστόν.}}</ref><ref>[[Evangelium secundum Ioannem|Evangelium Iohannis]] 17.3; confer 1.17.</ref> crebriter in epistulis [[Paulus|Pauli]]. Hic autem titulus rapidissime ab aliis sicut nomen interpretatus est si verba [[Suetonius|Suetonii]] recte intelleguntur, qui de [[Claudius (imperator)|Claudio]] refert: "Iudaeos impulsore Chresto assidue tumultuantis Roma expulit."<ref>[[Suetonius]], ''[[De vita Caesarum]]'' "Divus Claudius" 25.</ref>

Bis in evangelio Iohannis verbum illud [[lingua Hebraica|Hebraicum]] [[littera|litteris]] [[lingua Graeca|Graecis]] (et mox [[lingua Latina|Latinis]]) scribitur, {{Polytonic|ὁ Μεσσίας}} 'Messias'. Ita [[Petrus|Petro]] nuntiatur: "Invenimus Messiam, quod est interpretatum Christus."<ref group="t">{{Polytonic|Εὑρήκαμεν τὸν μεσσίαν· ὅ ἐστιν μεθερμηνευόμενον χριστός.}}</ref><ref>[[Evangelium secundum Ioannem|Evangelium Iohannis]] 1.41, cf. 4.25.</ref>

Aliis nuncupationibus ''Dominus'' additur, quod (secundum [[Actus Apostolorum]]) "et Dominum eum et Christum Deus fecit hunc Iesum quem vos crucifixistis,"<ref group="t">{{Polytonic|καὶ κύριον καὶ χριστὸν αὐτὸν ὁ Θεὸς ἐποίησε, τοῦτον τὸν Ἰησοῦν ὃν ὑμεῖς ἐσταυρώσατε.}}</ref><ref>[[Actus Apostolorum]] 2.36.</ref> atque quod discipuli iam Domine communiter magistrum suum appellabant, qui secundum [[Evangelium secundum Matthaeum|evangelium Matthaei]] respondit: "Non omnis, qui dicit mihi: 'Domine, Domine,' intrabit in regnum caelorum, sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in caelis est. Multi dicent mihi in illa die: 'Domine, Domine, nonne in tuo nomine prophetavimus?'"<ref group="t">{{Polytonic|Οὐ πᾶς ὁ λέγων μοι, Κύριε κύριε, εἰσελεύσεται εἰς τὴν βασιλείαν τῶν οὐρανῶν, ἀλλ’ ὁ ποιῶν τὸ θέλημα τοῦ πατρός μου τοῦ ἐν τοῖς οὐρανοῖς. πολλοὶ ἐροῦσίν μοι ἐν ἐκείνῃ τῇ ἡμέρᾳ, Κύριε κύριε, οὐ τῷ σῷ ὀνόματι ἐπροφητεύσαμεν;}}</ref><ref>[[Evangelium secundum Matthaeum|Evangelium Matthaei]] 7.21-22.</ref>


== De fontibus ==
== De fontibus ==

Emendatio ex 21:52, 4 Aprilis 2021

Wikidata Iesus
Res apud Vicidata repertae:
Iesus: imago
Iesus: imago
Nativitas: 5 a.C.n.; Bethleem
Obitus: 7 Aprilis 30 CE, 3 Aprilis 33 CE; Calvaria
Patria: Herodian Kingdom of Judea

Familia

Genitores: Iosephus, Deus Pater, no value; Maria
Coniunx: unknown value
Proles: no value
Familia: Sacra Familia, Davidic line

Memoria

Sepultura: unknown value, Ecclesia Sancti Sepulchri, Talpiot Tomb, Garden Tomb, empty tomb, Hierosolyma
(feriae die Dies Natalis Christi, Pascha, Feasts of the Lord Jesus Christ)

Iesus Nazarenus (Graece Ἰησοῦς ; Hebraice יהשוה vel ישוע), titulo addito Iesus Christus appellatus (natus circa 5 a.C.n.) est principalis Christianitatis figura. Plurimi[1] Christiani eum Messiam in Vetere Testamento praedictum habent et Filium Dei,[2] qui salvationem et reconciliationem Dei et hominum praebuit, quod pro peccatis humanis sacrificatus est atque a mortuis resurrexit in Christianitate hodie.[3][4] Forma compendiaria nominis Iesu Christi in usu liturgico Catholico est D.N.I.C. ('Dominus Noster Iesus Christus').

Iesu vitae fontes maximi momenti sunt quattuor: canonica Bibliorum Christianorum evangelia, ex quibus homines docti partim variis finibus vitam Iesu describere studebant. Praeter ea, quae in Novo Testamento relata sunt, cum litteris non Christianis comparata sunt, ut chronologia Iesu vitae verisimilis reperiretur.

De nominibus

Opinabilis Iesu imago. Opus tessellatum saeculi sexti.

Nomen Latinum Iesus (-ú, m.) Graeco Ίησοῦς (-οῦ Iēsoûs) respondet, quod appellationem Hebraicam reproducit ישוע vel ישו yĕšūa‘ atque Aramaicam Jeshua et Jeshu vel denuo Jehoshua. Arabice sonat عيسى‎ ʿIsa. Sententia nominis etymologica fuit 'Yahveh est sospitatio' seu 'Yahveh salvat': in historia conceptionis Iesu in evangelio Matthaei angelus sic Iosephum de Maria alloquitur: "pariet autem filium, et vocabis nomen eius Iesum: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum."[t 1][5] Etiamsi hoc nomen proprium in una aliave versione frequenter apparuerat, Veteri Testamento nulla persona tali nomine vocata praestantius vita publica memoriae fuit mandata. Saeculo autem II a.C.n. hoc nomen auctori libri Ecclesiastici datum est ("Iesus filius Sirach Ierosolymita," Graece Ἰησοῦς υἱὸς Σειρὰχ Ἱεροσολυμίτης).[6] Attribuitur etiam alicui Iesu Christi proavo in indice evangelii Lucae genealogico[7] et cuidam Pauli discipulo.[8]

Nomen eius plenius illis temporibus Iesus Nazarenus enuntiatus est, Graece Ἰησοῦς ὁ Ναζαρηνός[9] vel Ἰησοῦς ὁ Ναζωραῖος: Nazareth enim in illa urbe habitabat. Sic enim in evangelio Iohannis de litteris INRI in Cruce inscriptis explicatur: "Scripsit autem et titulum Pilatus et posuit super crucem; erat autem scriptum: 'Iesus Nazarenus Rex Iudaeorum' . . . et erat scriptum Hebraice, Latine, Graece."[t 2][10] At plenissime "Iesus a Nazareth Galilaeae" appellatus est ob regionem Galilaeam ubi Nazareth iacet: ita evangelium Matthaei refert: "Populi autem dicebant, 'Hic est Iesus propheta a Nazareth Galilaeae.'"[t 3][11]

De fontibus

Fontes antiquissimi nobis servati sunt epistulae Paulinae, Sancto Paulo tributae (qui anno fere 67 mortuus est): ille Iesum nunquam vidit, sed de eo a discipulis certiorem factus est. Eodem fere tempore Actus Apostolorum scripti sunt, iam ante Pauli mortem de qua nihil dicitur. In his operibus nonnulla de doctrina vel praedicatione Iesu legimus sed perpauca de vita. Fontes igitur maximi momenti sunt vitae Iesu antiquiores, quorum quattuor tantum integre servantur, canonicae dicta quia in canone Novi Testamenti receptae sunt. Eruditos plurimi primam earum esse censentur evangelium secundum Marcum.

Sententiae

Sententia Islamicae religionis

Musulmani Iesum inter numerum esse fatidicorum antiquissimorum dilectissimorumque Dei et messiam quoque credunt, etsi huic significationem dissimilem cui Christianorum attribuunt, i.e. divinitatem Iesu non credunt. Plurimae religiones aliae interpretationem animi ullam praecipuam Iesu non attribuunt.

Pelliculae

Notae

  1. "Plurimi", quod Christianitas fide unita non est; e.g. non omnes ecclesiae sive denominationes Trinitatem confitentur aut Concilium Nicaenum Primum agnoscunt.
  2. Secundum notionem Trinitatis Iesus est Deus ut persona Filii.
  3. Wayne Grudem, Systematic Theology: An Introduction to Biblical Doctrine (Grand Rapids: Zondervan, 1994), p. 568-603. ISBN 0-310-28670-0.
  4. J. E. Lesslie Newbigin, theologus et episcopus, docet: "The whole of Christian teaching would fall to the ground if it were the case that the life, death, and resurrection of Jesus were not events in real history but stories told to illustrate truths which are valid apart from these happenings," in: The Gospel In a Pluralist Society (Londinii: SPCK, 1989), 66.
  5. Evangelium Matthaei 1.20–21 (versio Vulgata, sicut et infra).
  6. Ecclesiasticus 50.27.
  7. Evangelium Lucae 3.29.
  8. Epistula ad Colossenses 4.11.
  9. Evangelium Marci 1.24; Evangelium Lucae 4.34.
  10. Evangelium Iohannis 19.19-20
  11. Evangelium Matthaei 21.11.

Textus originales

  1. ἰδοὺ ἄγγελος κυρίου κατ’ ὄναρ ἐφάνη αὐτῷ λέγων, Ἰωσὴφ υἱὸς Δαυίδ, μὴ φοβηθῇς παραλαβεῖν Μαριὰμ τὴν γυναῖκά σου, τὸ γὰρ ἐν αὐτῇ γεννηθὲν ἐκ πνεύματός ἐστιν ἁγίου· τέξεται δὲ υἱὸν καὶ καλέσεις τὸ ὄνομα αὐτοῦ Ἰησοῦν, αὐτὸς γὰρ σώσει τὸν λαὸν αὐτοῦ ἀπὸ τῶν ἁμαρτιῶν αὐτῶν.
  2. ἔγραψε δὲ καὶ τίτλον ὁ Πιλᾶτος καὶ ἔθηκεν ἐπὶ τοῦ σταυροῦ· ἦν δὲ γεγραμμένον· Ἰησοῦς ὁ Ναζωραῖος ὁ βασιλεὺς τῶν Ἰουδαίων . . . καὶ ἦν γεγραμμένον Ἑβραϊστί, Ἑλληνιστί, Ρωμαϊστί.
  3. οἱ δὲ ὄχλοι ἔλεγον, Οὗτός ἐστιν ὁ προφήτης Ἰησοῦς ὁ ἀπὸ Ναζαρὲθ τῆς Γαλιλαίας.

Bibliographia

  • Allison, Dale. 1999. Jesus of Nazareth: Millenarian Prophet. Minneapoli: Augsburg Fortress. ISBN 0-8006-3144-7. (Anglice)
  • Benedictus XVI. 2007. Jesus von Nazareth: Von der Taufe im Jordan bis zur Verklärung. Herder. ISBN 978-3-451-29861-5. (Theodisce)
  • Brown, Raymond E. 1993. The Birth of the Messiah: a commentary on the infancy narratives in the Gospels of Matthew and Luke. 2a ed. Londinii: Geoffrey Chapman (Anglice)
  • Brown, Raymond E. 1994. The Death of the Messiah: from Gethsemane to the grave: a commentary on the passion narratives in the four gospels. Londinii: Geoffrey Chapman (Anglice)
  • Brown, Raymond E. 1997. An Introduction to the New Testament. Novi Eboraci: Doubleday. ISBN 0-385-24767-2. (Anglice)
  • Cohen, Shaye J. D. 1987. From the Maccabees to the Mishnah. Philadelphiae: Westminster Press. ISBN 978-0-664-21911-6. (Anglice)
  • Cohen, Shaye J. D. 2001. The Beginnings of Jewishness: Boundaries, Varieties, Uncertainties. Berkeleiae: University of California Press. ISBN 0-520-22693-3. (Anglice)
  • Crossan, John Dominic. 1993. The Historical Jesus: The Life of a Mediterranean Jewish Peasant. Novi Eboraci: HarperSanFrancisco. ISBN 0-06-061629-6. (Anglice)
  • Crossan, John Dominic. 1995. Who Killed Jesus?: Exposing the Roots of Anti-Semitism in the Gospel Story of the Death of Jesus. Franciscopoli: HarperSanFrancisco. ISBN 978-0-06-061671-7. (Anglice)
  • Davenport, Guy, et Benjamin Urrutia, conv. 1996. The Logia of Yeshua: The Sayings of Jesus. Vasingtoniae: Counterpoint. ISBN 978-1-887178-70-9. (Anglice)
  • De La Potterie, Ignace. 1989. The hour of Jesus: The Passion and the Resurrection of Jesus according to John. Novi Eboraci: Alba House. ISBN 978-0-8189-0575-9. (Anglice)
  • Durant, Will. 1944. Caesar and Christ. Novi Eboraci: Simon and Schuster. ISBN 0-671-11500-6. (Anglice)
  • Ehrman, Bart. 2003. The Lost Christianities: The Battles for Scripture and the Faiths We Never Knew. Novi Eboraci: Oxford University Press. ISBN 0-19-514183-0. (Anglice)
  • Ehrman, Bart D. 2003. The New Testament: A Historical Introduction to the Early Christian Writings. Novi Eboraci: Oxford University Press. ISBN 0-19-515462-2. (Anglice)
  • Fredriksen, Paula. 2000. Jesus of Nazareth, King of the Jews: A Jewish Life and the Emergence of Christianity. Novi Eboraci: Vintage. ISBN 0-679-76746-0. (Anglice)
  • Fredriksen, Paula. 2000. From Jesus to Christ: The Origins of the New Testament Images of Christ. Portu Novo: Yale University Press. ISBN 978-0-300-08457-3. (Anglice)
  • Finegan, Jack. 1998. Handbook of Biblical Chronology. Ed. retractata. Peabody Massachusettae: Hendrickson Publishers. ISBN 1-56563-143-9. (Anglice)
  • Fuller, Reginald H. 1965, The Foundations of New Testament Christology. Novi Eboraci: Scribners. ISBN 0-227-17075-X. (Anglice)
  • Hesemann, Michael. 2009. Jesus von Nazareth: Archäologen auf den Spuren des Erlösers. Augsburg. ISBN 978-3-86744-092-9. (Theodisce)
  • Meier, John P. A Marginal Jew: Rethinking the Historical Jesus. Novi Eboraci: Anchor Doubleday. (Anglice)
1991. The Roots of the Problem and the Person. Vol. 1. ISBN 0-385-26425-9. (Anglice)
1994. Mentor, Message, and Miracles. Vol. 2. ISBN 038569926. (Anglice)
2001. Companions and Competitors. Vol. 3. ISBN 0-385-46993-4. (Anglice)

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Iesum spectant.
Vide Iesum in Victionario.
Vicicitatio habet citationes quae ad Iesum spectant.
Lexica biographica:  Treccani • Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Store norske leksikon