Jump to content

Iehova

E Vicipaedia
Tetragrammaton I-H-V-H in linguis Phoenicia, Aramaica, et Hebraica, a dextra ad laevam legendum.

Iehova[1] est propositum Dei nomen, tetragrammaton יהוה‬ vocalibus additis, quod in aliquibus Veteris Testamenti interpretationibus reperitur. Cum adhuc sit multum in usu, tamen a plurimis linguae Biblicae peritis hodie erroneum ducitur.

Tetragrammatis scripturae pronuntiatusque
Nomen Dei in ecclesia Lutherana Sør-Fron in Norvegia

Pii Iudaei, quia timebant, ne vane uterentur, iam antiquitate nomen Dei pronuntiare desierunt; quo factum est, ut vocalisatio originalis in oblivionem venit.

Forma Iehova sive Iehovah primo in scriptis Raimundi Marti, monachi Dominicani, invenitur. Is sub annum 1270 varias Bibliorum partes e Lingua Hebraica in Latinam vertit; in opere Pugio Fidei adversus Mauros et Judaeos Tetragrammaton Iehovah interpretatus est. Conicitur eum vocales (signis Masoreticis expressas) e-o-a, quae ad Dei nomen adonaj pertinent, cum consonantibus IHVH coniunxisse, ut I-e-H-o-V-a-H profecta sit.

Hanc nominis formam postea multi theologi adhibebant, inter alios Nicolaus Cusanus (ut puta in sermone In Principio Erat Verbum anni 1428), Petrus Galatinus in De Arcnis catholicae veritatis (1518), Gulielmus Tyndale in Pentateuchi versione (1530) aut Ioannes Calvinus[2]. Eos versionum vernacularum interpretes usque ad hoc tempus secuti sunt: Verbum "Iehova" ut puta in Darby-Bible (Anglice) et Elberfelder-Bibel non revisa (Theodisce) invenitur, in editionibus prioribus versionis Catholicae Leandri van Eß (Theodisce) et in quibusdam locis Bibliorum versionis regis Iacobi (Anglice). Franciscus Eugenius Schlachter Tetragrammaton versione sua anni 1905 "Jehova" interpretatus est, ubi Dei nomen diis paganis oppositum est; aliter verbo Herr ("Dominus") usus est.

Nonnulli[3] cogitant hanc historiam nominis Iehovah fuisse:

Olim in Anatolia populus Hurrianus deum Iahu sive Iau nominatum servabat, et crediderunt eum dominum chaotis esse, et cultus illius Iahu dilatavit ad Hebraeos antiquos, et Hebraei dixerunt nomen Iahu alterum nomen Dei esse, et fecerunt istud nomen in formam Iahve, quod significat 'Est' sive 'Qui est'.

"Iehova" hodie

[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

  1. Nicolas de Cusa, Opera, fo. XII. In aedibus Ascensianis.
  2. Vide exempli gratia Commentarium in Isaiam
  3. Quis? Ubi?
  4. Vide: DE USU LINGUARUM POPULARIUM IN LIBRIS LITURGIAE ROMANAE EDENDIS

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]