Géza Vermes

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Géza Vermes, stylo Hungarico Vermes Géza ([ˈvɛrmɛʃ ˈɡeːzɒ]), natus est in Makó Hungariae die 22 Iunii 1924; mortuus est die 8 Maii 2013. E familia Iudaica ortus ad religionem Catholicam cum parentibus annum agens septimum adhaesivit. In Hungaria eruditus est usque ad annum 1942 clericusque Catholicus factus est. Inde, patre et matre in Holocausto necatis, Belgicam, deinde Angliam petivit. Gradum doctoris meruit Universitatis Catholicae Lovaniensis ubi ille primus dissertationem de manuscriptis Maris Mortui, eo tempore nuper repertis et aegre accessibilibus, conscripsit. Apud Novocastellenses docuit et mox Oxonienses, ubi socius fuit collegii Wolfson. Notus est propter opera de origine Christianitatis, de vita Iesu Christi, et de manuscriptis Maris Mortui, quorum versionem Anglicam anno 1961 primum divulgavit. Ad religionem proavorum Iudaicam anno circiter 1957 revenit.

Opera selecta[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]