Quantum redactiones paginae "Mons Casinus" differant

Jump to navigation Jump to search
m
Summarium vacuum
m
{{L}}
[[Fasciculus:Monte Cassino Opactwo 1.JPG|thumb|300px|Montis Casini archicoenobium]]
'''Mons Casinus'''<ref>Gregorius Magnus, Dialogi 2,8,10 (in interrete: [http://iteadjmj.com/PATROP/BenedictusAbb2.pdf]; {{Graesse}}; [http://www.zeno.org/Georges-1913/A/Casinum?hl=casinum Georges] et al.</ref> vel '''Mons Cassinus'''<ref>{{Graesse}} et al.</ref> est [[mons]] [[Italia meridiana|Italiae meridianae]], in cuius vertice [[monasterium]] eiusdem nominis se attolit. Quod est [[coenobium|archicoenobium]] [[Ordo Sancti Benedicti|ordinis Sancti Benedicti]], [[Abbatia Territorialis Montis Cassini|abbatia territorialis]] [[Ecclesia Catholica Romana|ecclesiae Catholicae]] Apostolicae Sedi [[exemptio|immediate]] subiectae.
 
 
==Historia==
[[Fasciculus:Monte Cassino Benedykt Scholastyka.JPG|thumb|200px|Crypta: altare cum statuis S. Benedicti et S. Scholasticae]]
Papa [[Gregorius Magnus]] in secundo libro dialogorum<ref>Adalbert de Vogüé, ed., ''Dialoghi'' (I – IV) (=Gregorius Papa I.: Dialogi de vita et miraculis patrum Italicorum), in ''Opere di Gregorio Magno,'' vol. 4 (Romae 2000) Latine–Italice.</ref> refert Benedictum prope Casinum oppidum, quod tum "in excelsi montis latere" situm erat, in luco [[Apollo|Apollinis]] monasterium novum construxisse [[Sublaqueum|Sublacensi]] coenobio propter controversias cum quodam [[presbyter|presbytero]] relicto: "Contrivit idolum, subvertit aram, succendit lucos atque in ipso templo Apollinis oraculum beati Martini, ubi vero ara eiusdem Apollinis fuit, oraculum Sancti Ioannis construxit" (dial. 2,8). Memoria benedictina posterioris temporis hoc anno [[529]] factum esse vult, quo modo coenobium Montis Casini cum [[Academia]] [[Athenae|Atheniensi]] eodem anno clausa aequare videtur (quasi sit nova Academia pro mundo Christiano condita).<ref>Licet coincidentia temporis invitet ad coniectandum de tali continuatione studiorum, neque Benedictum Academiam condere voluisse neque Montem Casini initio magni momenti in litteris tradendis fuisse satis constat. Confer etiam Schupp, Franz, Geschichte der Philosophie im Überblick (Hamburg 2003), p. 106-107.</ref> Ibi Benedictus regulam scripsit; ibi et [[Totila|Totilam]], regem [[Ostrogothi|Ostrogothorum]] hospitio recepit (dial 2,14) sub annum [[543]], quod est unicum tempus in vita Benedicti fide historica satis certum; ibi (secundam traditionem 21 Martii 547) mortuus et sepultus est.
 
Anno [[577]], coenobium a [[Langobardi|Langobardis]] destructum est, quapropter monachi superstites [[Roma]]m fugerunt. Primis annis octavi saeculi restitutum est Petronace abbate, Pontificis Gregorii secundi iussu. Tum aetas florens coepit coenobio Casinensi. Inter monachos erant [[Carlomannus (maior domus)|Carlomannus]] [[Pippinus III (maior domus)|Pippini III]] [[frater]], [[Ratchis (rex Langobardorum)]] et [[Paulus Diaconus]], qui ''[[Historia gentis Langobardorum|Historiam gentis Langobardorum]]'' scripsit. Ex donatione Gisulfi ducis Beneventi [[Terra Sancti Benedicti]] proficiscebatur, quae erat [[regio]] inter Montem Casinum et [[Mare Tyrrhenicum]], non tam terrae ambitu quam auctoritate in rebus publicis ecclesiasticisque conspicua.
 
Anno [[883]], turba [[Musulmanus|Musulmanorum]] (qui tum [[Saraceni]] nominabantur) monasterium invaserunt, diripuerunt, incenderunt. Cecidit Bertarius abbas, superstites monachi confugerunt Teanum primum, deinde [[Capua (antiqua)|Capuam]]. Medio autem [[saeculum 10|decimo saeculo]], vita monachalis refloruit et sub abbate Desiderio (abbas 1058–1087), qui postea pontifex [[Victor III|Victoris III]] nomine fuit, coenobium ad summum apicem dignitatum perventum est. Amplius quam 200 monachis polluit, manuscriptis litteris arte per occidentem claruit, [[basilica]] restituta atque a musivariis{{dubsig}} [[Constantinopolis|Constantinopoli]] arcessitis exornata est.
 
Anno [[1349]], monasterium propter [[terrae motus|terrae motum]] tertium deletum est. Denuo splendide [[aedificium|aedificatum]] est, cum autem formam magnitudinis [[pulchritudo|pulchritudinisque]] usque ad annum [[1944]] retineret, auctoritatem paulatim amittebat. Anno [[1503]], coenobium una cum [[Terra Sancti Benedicti]] in dicionem regni [[Neapolis|Neapolitani]] venit, anno [[1505]] monasterio Sanctae Justinae [[Patavium (urbs)|Pataviensi]] coniunctum, anno [[1799]] a militibus [[Neapolio Bonaparte I|Napoleonicis]] expilatum et paulo post suppressum est. Tempore restaurationis iterum reviruit, cum autem reliqua monasteria in Italia sita anno [[1866]] supprimerentur, coenobium Montis Casini in monumentum gentis proprium mutatum est monachis custodibus.
[[Fasciculus:Bundesarchiv Bild 146-2005-0004, Italien, Monte Cassino.jpg|thumb|left|200px|anno 1944: monasterium devastatum]]
 
Funditus deletum est coenobium denique [[15 Februarii]] [[1944]], cum [[Bellum Orbis Terrarum II|bello mundano II]] in prima acie fuit inter armas hostiles. Quantum hodie potest videri secundum pristinam aedificandi rationem constructum est, ex proposito abbatis restitutoris Ildefonsi Rea: "ubi erat, sicut erat."<ref> confer [http://www.officine.it/montecassino/storia_l/abbazia.htm Paginam Montis Casini].</ref>
 
==Visu digna==
[[Fasciculus:Monte Cassino 3.jpg|thumb|right|200px|Benefactorum claustrum.]]
Claustrum „del Bramante“ appellatum, benefactorum claustrum, basilica, museum at alia visu digna in [http://www.officine.it/montecassino/tour_l/index.html pagina Montis Casini] spectari possunt, ubi diversis linguis (inter quas et Latina) imaginibus additis uberius explicantur.
 
 
==Notae==
<div class="references-small"><references /></div>
 
==Bibliographia==
==Nexus externi==
*[http://www.montecassino.it/ Pagina Montis Casini] - Italice.
*[http[://it.wikipedia.org/wiki/Elenco_degli_abati_di_Montecassino:Elenco degli abati di Montecassino|Series abbatum Montis Casini coenobii]] - Italice.
*[http[://en.wikipedia.org/wiki/Battle_of_Monte_Cassino:Battle of Monte Cassino|De proelio apud Montem Casinum]] - Anglice.
 
[[Categoria:Mons Casinus|!]]

Tabula navigationis