Congregatio Casinensis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Congregatio Casinensis[1] est societas plurium monasteriorum Benedictinorum intra Confoederationem Benedictinam. Congregatio ex Ludovici Barbi monasteriorum emendorum studiis nata est, qui die 20 Decembris anno 1408 a papa Gregorio XII abbas Sanctae Iustinae Patavinae factus est.

Anno 2011 adhuc 11 monasteria ad congregationem pertinebant, Abbas Praeses est a die 28 Iulii anni 2010 Dominus Iordanus Rota OSB, monachus et abbas Pontidensis.

Mense Iulio anno 2010 capitulum generale Congregationis Casinensis sententiam dedit, ut de coniunctione cum Congregatione Sublacensi consuleretur. Die 4 Octobris anno 2010 Abbas Praeses Dominus Iordanus Rota consultationem de coniunctione formalem apud Congregationem Sublacensem tulit. Nunc cum Sancta Sede de exsecutione sententiae consulitur.[2]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Attestatio nominis et index monasteriorum: Atlas-OSB
  2. Cassinese Congregation to unite with the Subiaco Congregation in pagina Oblates of St. Benedict diei 11 Ianuarii anni 2011.


Nexus externi[recensere | fontem recensere]