Abbatia Territorialis Montis Cassini

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina de monasterio explicat. Si montem quaeris, vide Mons Casinus.
Sacrum Archicoenonbium SS. Pater Benericti Montis Cassini
Abbazia territoriale di Montecassino
Ecclesia Latina
Monte Cassino Opactwo 1.JPG
Regio ecclesiastica Latium
Provincia ecclesiastica Dioecesis Apostolicae Sedi
immediate subiecta
Tabulae geographicae
Roman Catholic Diocese of Montecassino in Italy.jpg
Flag of None.svg
Indicia fundamentalia
Abbas: Donatus Ogliari
O.S.B.
Abbas Emeritus: Petrus Vittorelli
O.S.B.
Numerus decanatuum: 1
Numerus paroeciarum: 4
Area: 5 km²
Numerus incolarum: 11 (2015)
Numerus catholicorum: 11 (2015)
Portio: 100,0 %
Erectio: VI saeculo
Ritus: Romanus
Cathedralis: Assumptionis S. Mariae
et S. Benedicti Abbatis
Inscriptio cursualis: Curia Abbaziale, Piazza Corte,
03043 Montecassino [Frosinone],
Italia
Pagina interretialis: Pagina interretialis
Dioeceses Ecclesiae Catholicae in Italia

Abbatia Territorialis Montis Cassini[1] sive Archicoenobium Montis Casini[2] (Italiane: Abbazia territoriale di Montecassino) est Abbatia territorialis Italiae ac sedes Ecclesiae Catholicae Romanae Sanctae Sedi immediate subiecta, quae ad Regionem ecclesiasticam Latii pertinet. Anno 2016 erant 13 incolae, omnes baptizati. Sedes a Rmo. Dmo. Abbate Donato Ogliari O.S.B. regitur.

Abbatia Montis Cassini in Regione Latio, in Provincia Frusinati ac in municipio Casini sita et sedes Congregationis Casinensis est.

Coenobium, in colle rupestri (altitudinis 516 m.) Montis Casini prope Casinum, oppidum in Latio meridiano, situm, a Benedicto de Nursia sub annum 529 conditum est. Compluries deletum, toties reviruit (unde illud "succisa virescit" in insigni monasterii) et per multa saecula litteris artibusque clarebat. Gravitate princeps habetur omnium coenobiorum, quae regulam eiusdem Benedicti sequuntur, et archiabbatia sive archicoenobium nominatur sive ob reliquias illius, quae secundum memoriam antiquam in crypta ecclesiae abbatialis venerantur, sive ob ipsam regulam, quae quamvis pro solis monachis Montis Casini scripta tamen virtutibus eminens priores regulas paulatim multis monasteriis submovebat, ut tandem sub Carolo Magno lex vitae monasticae facta sit et magni momenti esset ad formandum cultum humanum civilemque Medii Aevi nec non Europae Occidentalis.

Historia[recensere | fontem recensere]

Papa Gregorius Magnus in secundo libro dialogorum[3] refert Benedictum prope Casinum oppidum, quod tum "in excelsi montis latere" situm erat, in luco Apollinis monasterium novum construxisse Sublacensi coenobio propter controversias cum quodam presbytero relicto: "Contrivit idolum, subvertit aram, succendit lucos atque in ipso templo Apollinis oraculum beati Martini, ubi vero ara eiusdem Apollinis fuit, oraculum Sancti Ioannis construxit" (dial. 2,8). Memoria benedictina posterioris temporis hoc anno 529 factum esse vult, quo modo coenobium Montis Casini cum Academia Atheniensi eodem anno clausa aequare videtur (quasi sit nova Academia pro mundo Christiano condita).[4] Ibi Benedictus regulam scripsit; ibi et Totilam, regem Ostrogothorum hospitio recepit (dial 2,14) sub annum 543, quod est unicum tempus in vita Benedicti fide historica satis certum; ibi (secundam traditionem 21 Martii 547) mortuus et sepultus est.

Anno 577, coenobium a Langobardis destructum est, quapropter monachi superstites Romam fugerunt. Primis annis octavi saeculi restitutum est Petronace abbate, Pontificis Gregorii secundi iussu. Tum aetas florens coepit coenobio Casinensi. Inter monachos erant Carlomannus Pippini III frater, Ratchis (rex Langobardorum) et Paulus Diaconus, qui Historiam gentis Langobardorum scripsit. Ex donatione Gisulfi ducis Beneventi Terra Sancti Benedicti proficiscebatur, quae erat regio inter Montem Casinum et Mare Tyrrhenicum, non tam terrae ambitu quam auctoritate in rebus publicis ecclesiasticisque conspicua.

Anno 883, turba Musulmanorum (qui tum Saraceni nominabantur) monasterium invaserunt, diripuerunt, incenderunt. Cecidit Bertarius abbas, superstites monachi confugerunt Teanum primum, deinde Capuam. Medio autem decimo saeculo, vita monachalis refloruit et sub abbate Desiderio (abbas 1058–1087), qui postea pontifex Victoris III nomine fuit, coenobium ad summum apicem dignitatum perventum est. Amplius quam 200 monachis polluit, manuscriptis litteris arte per occidentem claruit, basilica restituta atque a musivariis? Constantinopoli arcessitis exornata est.

Anno 1349, monasterium propter terrae motum tertium deletum est. Denuo splendide aedificatum est, cum autem formam magnitudinis pulchritudinisque usque ad annum 1944 retineret, auctoritatem paulatim amittebat. Anno 1503, coenobium una cum Terra Sancti Benedicti in dicionem regni Neapolitani venit, anno 1505 monasterio Sanctae Justinae Pataviensi coniunctum, anno 1799 a militibus Napoleonicis expilatum et paulo post suppressum est. Tempore restaurationis iterum reviruit, cum autem reliqua monasteria in Italia sita anno 1866 supprimerentur, coenobium Montis Casini in monumentum gentis proprium mutatum est monachis custodibus.

anno 1944: monasterium devastatum

Funditus deletum est coenobium denique 15 Februarii 1944, cum bello mundano II in prima acie fuit inter armas hostiles. Quantum hodie potest videri secundum pristinam aedificandi rationem constructum est, ex proposito abbatis restitutoris Ildefonsi Rea: "ubi erat, sicut erat."[5]

Visu digna[recensere | fontem recensere]

  • Claustrum „del Bramante“ appellatum, benefactorum claustrum, basilica, museum at alia visu digna in pagina Montis Casini spectari possunt, ubi diversis linguis (inter quas et Latina) imaginibus additis uberius explicantur.
  • Ecclesia cathedralis Assumptionis S. Mariae et S. Benedicti Abbatis.

Officia et munera[recensere | fontem recensere]

Officium eminens opus Dei est (secundum illud Sancti Benedicti: “Nihil operi Dei praeponatur” [6]), quamobrem monachi septies in die ad orationem conveniunt. Praeterea pars monachorum vitam consumit in studiis, pars in bibliothecam archiviumque administrando, alii se dedunt iconibus sive sacris imaginibus pingendis, alii in sollicitudine sunt de peregrinis accipiendis vel operam in diveris apparitionibus ad cultum humanitatemque spectantibus ponunt.

Dioecesis[recensere | fontem recensere]

Montis Casini coenobium est abbatia territorialis et sedes dioecesis ecclesiae Catholicae Apostolicae Sedi immediate subiectae, quae ad regionem ecclesiasticam Latii pertinet. Nomen sedis episcopalis Abbatia Territorialis Montis Cassini. Saeculo sexto constituta anno 2014, numerus Christfidelium 11 est. Hoc tempore ab archiabbate Donato Ogliari regitur[7].

Monachi praeclari[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Dell’Omo, Mariano. 1999. Montecassino: Un abbazia nella storia. Mediolani: Cinisello Balsamo. Italice, Latine.
  • Michela Cigola, L'abbazia benedettina di Montecassino. La storia attraverso le testimonianze grafiche di rilievo e di progetto. Cassini, Ciolfi Editore, 2005. ISBN 88-86810-28-8. Italice.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Abbatiam Territorialem Montis Casini spectant.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Cf. "Abbatia Territorialis Montis Cassini" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)
  2. Spicilegium Casinense ... Archicœnobii Montis Casini
  3. Adalbert de Vogüé, ed., Dialoghi (I – IV) (=Gregorius Papa I.: Dialogi de vita et miraculis patrum Italicorum), in Opere di Gregorio Magno, vol. 4 (Romae 2000) Latine–Italice.
  4. Licet coincidentia temporis invitet ad coniectandum de tali continuatione studiorum, neque Benedictum Academiam condere voluisse neque Montem Casini initio magni momenti in litteris tradendis fuisse satis constat. Confer etiam Schupp, Franz, Geschichte der Philosophie im Überblick (Hamburg 2003), p. 106-107.
  5. confer Paginam Montis Casini.
  6. / Regula Benedicti, 43
  7. http://www.catholic-hierarchy.org/diocese/dmcas.html