Quantum redactiones paginae "Franciscus de Epp" differant
m automaton: mutans Categoria:Participes Belli Orbis Terrarum I→Categoria:Participes primi belli mundani |
mNo edit summary |
||
Linea 1: | Linea 1: | ||
'''Franciscus de Epp''' |
'''Franciscus Epp''' (ab anno 1916 '''Franciscus eques de Epp''', ''Franz Xaver Ritter von Epp''); natus die [[Monacum|Monaci]] [[16 Octobris]] [[1868]]; ibidem mortuus est captivus die [[31 Decembris]] [[1946]]), [[pictor]]is [[Rudolphus Epp|Rudolphi Epp]] filius, fuit vir militaris ac publicus [[Bavaria|Bavaricus]] [[NSDAP|Nazista]] |
||
== Munus == |
== Munus == |
Emendatio ex 12:45, 4 Iulii 2017
Franciscus Epp (ab anno 1916 Franciscus eques de Epp, Franz Xaver Ritter von Epp); natus die Monaci 16 Octobris 1868; ibidem mortuus est captivus die 31 Decembris 1946), pictoris Rudolphi Epp filius, fuit vir militaris ac publicus Bavaricus Nazista
Munus
Epp miles erat et Bello orbis terrarum I interfuit, postremo tribunus militum fuit. Post bellum gregem militum voluntariorum duxit. Anno 1923 exercitus relinquere coactus est, quod contra rem publicam liberam coniuravisset.
Cursus honorum
Anno 1927 Epp factionem NSDAP accedit atque 1928 legatus parlamenti Theodisci (Reichstag) creatus est. 9 Martii 1933 a Adolpho Hitler successor Henrici Held (BVP) praeses ministrorum Bavariae factus est. Ab 10 Aprilis eiusdem anni ad usque 29 Aprilis 1945 Bavariae praefectus (Reichsstatthalter) erat. Successor praeses ministrorum Ludovicus Siebert (NSDAP) factus est.
Captivitas
Bello Nazistis perdito Epp initio Maii 1945 a militibus Americanis captus est. Ultimo die anni 1946 mortuus est.
Lege etiam
- Katja-Maria Wächter: Die Macht der Ohnmacht. Leben und Politik des Franz Xaver Ritter von Epp. Francofurti ad Moenum 1999, ISBN 3-631-32814-1
Nexus externi
- Opera ab hoc homine vel de eo scripta apud Bibliothecam Nationalem Germanicam (Theodisce)
- Brevis Biographia in Museo historico Germaniae (Deutsches Historisches Museum)
- Liste über Korrespondenz, Aktenstücke zum Kapp-Putsch, Disziplinarmaßnahmen der Reichswehr gegen Epp, Prozess gegen Hitler u. Generäle (MA 144 / 5+6) im Archiv des Instituts für Zeitgeschichte München-Berlin