Quantum redactiones paginae "Fridericus Rosen" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
m r2.7.1) (automaton addit: fa:فردریش روزن
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 5 nexus intervicos removet, quod nunc apud Vicidatam cum tessera d:q213968 sunt
Linea 28: Linea 28:
[[Categoria:Administri Imperii Rerum Externarum (Germania)]]
[[Categoria:Administri Imperii Rerum Externarum (Germania)]]
[[Categoria:Mortui 1935]]
[[Categoria:Mortui 1935]]

[[de:Friedrich Rosen]]
[[en:Friedrich Rosen]]
[[fa:فردریش روزن]]
[[fr:Friedrich Rosen]]
[[sv:Friedrich Rosen]]

Emendatio ex 03:35, 10 Martii 2013

Fridericus Rosen, 1910

Fridericus (Theod. Friedrich) Rosen (natus 30 Augusti 1856 Lipsiae, mortuus 27 Novembris 1935 Pechini) legatus Germaniae et vir publicus nullius factionis fuit.

Maiores

Avus eius cancellarius Principatus Lippiae, pater consul Borussiae Hierosolymis erat, ubi Fridericus educatus est.

Iuventus et munus

Iam puer quattuor linguas (Theodicsam, Anglicam, Arabicam, Turcicam) edidiscit et linguis orientis atque recentioribus Berolini, Lipsiae, Goettingae atque Lutetiae studebat, tum magister privatus Londinii aliquamdiu laboravit. Deinde ab anno 1887 linguas Linguam Persicam modernam et Urdu Berolini docebat. Anno 1890 autem legatus fieri petebat. Laborabat in legatione Germaniae Beryti et Teherani. Anno 1898 legationem Germaniae Bagdati instituit, deinde ut pater Hierosolymis consul laboravit. Anno 1900 in Magistratum Externarum Rerum Berolinum revertebat. Anno 1904/1905 legatus Aethiopiam adiit, deinde consul Tingis fuit. Annis 1910 - 1912 Bucurestae, annis 1912 - 1916 Olisiponis fuit, dum Germania Lusitaniae bellum indixit. Rosen in patriam rediit et eodem anno legatus Hagae factus est. Ibi et post Bellum Orbis Terrarum I finitum Gulielmum II imperator in exilio viventem adiit

Cursus honorum

10 Maii 1921 Administer Imperii Rerum Exterarum in consilio ministrorum Wirth I nominatus est, sed iam 22 Octobris 1921 a magistratu se recessit, quod alligati belli reparationes maximas a Germania postulaverant.

Post cursum honorum

Postquam administer se recesserat, Rosen iterum litteris orientalibus se dedit. Postquam Nazistae Germaniae rerum potiti sunt, Rosen, quorum maiores Iudaici fuerunt, persecutus est. Anno 1935 Pechinum iter fecit, ut filium, qui ibi in legatione laboravit, adiret. Ibi casu fracto crure mortuus est.

Nexus externi

Bibliographia

  • Omar Khayyam: Vierzeiler (Rubāʿīyāt) übersetzt von Friedrich Rosen mit Miniaturen von Hossein Behzad. Epubli, Berlin 2010. ISBN 978-3-86931-622-2 Details
Ministri Exterarum Rerum Imperii Germanici

Ulricus de Brockdorff-Rantzau (nullius factionis) | Hermannus Müller (SPD) | Adolphus Köster (SPD) | Gualterus Simons (nullius factionis) | Fridericus Rosen (nullius factionis) | Carolus Iosephus Wirth (Centrum) | Gualtherius Rathenau (DDP) | Carolus Iosephus Wirth (Centrum) | Fridericus de Rosenberg (Centrum) | Gustavus Stresemann (DVP) | Iulius Curtius (DVP) | Henricus Brüning (Centrum) | Constantinus Baro de Neurath (nullius factionis, ab anno 1937 NSDAP) | Ioachimus de Ribbentrop (NSDAP) | Arthurus Seyß-Inquart (NSDAP) | Ludovicus Comes Schwerin de Krosigk

Consilium Ministrorum Wirth I (10 Maii 1921 - 21 Octobris 1921)

Carolus Iosephus Wirth (Centrum) | Gustavus Bauer (SPD) | Fridericus Rosen (nullius factionis) | Georgius Gradnauer (SPD) | Eugenius Schiffer (DDP) | Robertus Schmidt (SPD) | Andreas Hermes (Centrum) | Henricus Brauns (Centrum) | Otto Geßler (DDP) | Gulielmus Groener (nullius factionis) | Ioannes Giesberts (Centrum) | Gualtherius Rathenau (nullius factionis)