Quantum redactiones paginae "Alexandria antiqua" differant

Jump to navigation Jump to search
m
Summarium vacuum
m
m
==Descriptiones==
Alexandriam a [[Strabo]]ne in ''[[Geographica (Strabo)|Geographicorum libris]]'' compendiose describitur:
{{citatio|Urbis situs chlamydis figuram habet, cuius latera quae in longum tendunt circumalluuntur 30 fere stad. diametro, latera vero quae in latum sunt isthmi obtinent per septem octove stad. quorum uterque hinc [[Mare Mediterraneum|mari]], illinc [[Mareotis lacus|lacu]] distinguuntur. Ac tota quidem urbs viis distincta est quibus et equi et currus agi possint, sed duabus latissimis, quae plus iugero expanduntur et sese medias ad rectos angulas secant. Civitas publica fana pulcherrima habet, et [[Regiae (Alexandria)|regias]] quae quartam tertiamve totius ambitus partem occupant. Nam regum quisque, quemadmodum publica deorum dona aliquo ornamento decorabant, sic et ad eas quae factae erant regiam aliquam aedificabant, ut nunc poëtae illud vere dici possunt "sunt alia ex aliis";<ref>''[[Odyssea]]'' 17.266 (de domo Ulixis dictum)</ref> atque omnia inter se iuncta sunt et [[Portus Clausus (Alexandria)|portui]] contigua, etiam quae extra eum sunt. Pars etiam regiarum est [[Museum (Alexandria)|Museum]] ... Regiarum pars et illud est quod [[Sema (Alexandria)|corpus]] appellatur: id circuitus quidam est in quo [[Ptolemaei|regum]] sepulturae et [[Alexander Magnus|Alexandri]] erat ... In [[Portus Magnus (Alexandria)|Magno Portu]] iuxta ingressum ad dextram est [[Pharus (insula)|insula]] et [[Pharus Alexandrinus|turris Pharus]]; ad laevam sunt cautes et [[Lochias promunturium|Lochias promontorium]] in quo regia est. Ingredienti ad sinistram sunt interiores regiae, continuae iis quae sunt in Lochiade, quae multos ac varias mansiones et lucos habent. His occultus [[Portus Clausus (Alexandria)|clausus portus]] subiacet qui proprius est regum. Item [[Antirrhodus insula]], quae ante effossum portum iacet, et regiam habet et parvum portum; ea sic vocata est quod quasi cum [[Rhodus|Rhodo]] contenderet. Supra hanc [[theatrum (Alexandria)|theatrum]] est, postea [[Posidium (Alexandria)|Posidium]], flexus quidam (ab eo prominens quod [[Emporium (Alexandria)|Emporium]] vocatur) et [[Neptunus (deus)|Neptuni]] templum habet. Id [[Marcus Antonius|Antonius]] addito aggere fecit ut magis in medium portum emineret; in extremo domum construxit quam [[Timonium]] appellavit ... Postea est [[Caesarium (Alexandria)|Caesarium]] et Emporium et secessus quidam, postea [[Navalia (Alexandria)|Navalia]] usque ad [[Heptastadium|Septenstadium]]; atque haec circa Magnum Portum sunt. Deinceps post Septenstadium est [[Eunosti Portus]], et supra hinc est defossus portus nomine [[Cibotus (Alexandria)|Cibotus]] qui et ipse navalia habet. Interius [[Fossa Alexandrina|fossa]] est navigabilis usque ad Mareotidem lacum extensa; extra fossam itaque restat urbis paululum. Postea est [[Necropolis (ALexandria)|Necropolis]] et suburbanum in quo horti plurimi sunt et sepulturae (mansiones condiendis mortuis idoneae). Intra fossam sunt [[Serapeum (Alexandria)|Sarapium]] et alia quaedam antiqua fana derelicta quodammodo propter templorum fabricam quae [[Nicopolis (Aegyptus)|Nicopoli]] fit; nam et [[amphitheatrum (Nicopolis)|amphitheatrum]] et [[stadium (Nicopolis)|stadium]] et quinquennalia certamina ibi celebrantur; antiqua vero derelicta sunt. Et (ut brevi colligamus) urbs et donariis et sacris plena est, sed pulcherrimum est [[Gymnasium (Alexandria)|Gymnasium]], quod porticus habet stadio maiores, et forum iudiciale et lucos. Est etiam [[Panium (Alexandria)|Panium]] altitudo quaedam manufacta, turbinea, petrosae ripae persimilis in quam per cochlium ascenditur. Ab eius vertice tota urbs subiecta undique cerni potest. A Necropoli vero [[DromusPlatea (Alexandria)|platea]] quae in longum est, secus Gymnasium, pertendit usque ad [[Porta Canopica (Alexandria)|portam Canopicam]]; postea est id quod [[Hippodromus (Alexandria)|Hippodromus]] et aliae [?] adiacentes usque ad [[Fossa Canopica|Canopicam fossam]].|{{Strabo}} 17.1.8-10}}
Urbem sic protagonista mythistoriae ''[[Leucippe et Clitophon|Leucippae et Clitophontis]]'' descripsit:
{{citatio|Confecto tandem trium dierum spatio, Alexandriam nave delati sumus: mihique [[Porta Canopica (Alexandria)|Solis]], quas vocant, portas introeunti mira quaedam urbis pulchritudo voluptate oculos complevit. A Solis enim ad [[Porta Lunae (Alexandria)|Lunae]] usque portas (in eorum autem deorum tutela portae ipsae sunt) [[DromusPlatea (Alexandria)|recta columnarum series]] utrimque protendebatur. Quarum in medio, campus urbis situs erat per quem viae multae -- in urbe peregrinatio! Illinc aliquot urbis stadia progressus, ad eum [[Alpha (regio Alexandriae)|locum cui ab Alexandro nomen est]] perveni: aliamque civitatem vidi, cuius pulchritudo hoc pacto distincta erat, ut quam longus esset columnarum in rectum dispositarum ordo, tam longus alius in obliquum esset. In omnes itaque vias obtutus dispertiens, neque spectando satiari, neque pulchritudinem omnem assequi poteram ... Forte autem eo tempore magni numinis, quem [[Iuppiter|{{Polytonic|Δία}}]] Graeci, [[Serapis|Serapin]] Aegyptii vocant, festi dies celebrabantur, et facium gestatio, idque non vulgari admiratione dignum animadverti: vespera enim cum adventasset, ac iam sol accidisset, nox tamen nullo in loco erat, sed alius minutas quasdam in partes dividens lucem sol exoriebatur. Tunc urbem illam cum caelo etiam pulchritudine contendere vidi. Milichium quin etiam Iovem, Caelestisque Iovis templum visitavi|[[Achilles Tatius]], ''[[Leucippe et Clitophon]]'' 5.1-2}}.
 
== Ecclesiae Christianae ==

Tabula navigationis