Contra Apionem

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Contra Apionem[1] (titulus Graecus : περὶ ἀρχαιότητος Ἰουδαίων[2]) est opus bellatorium Flavii Iosephi historici Iudaei Romae Graece scriptum et duobus libris digestum, quo dignitatem antiquitatemque populi Hebraeorum adversus obtrectatores vindicabat et fabulosa mendacia religionem Iudaeorum foedantia atque irridentia, plerumque ab Alexandrinis eruditis divulgata[3], acutissime refellebat. Hic liber, ut iam Antiquitates Iudaicae, Epaphrodito cuidam dedicatus est,[4] qui hodie plerumque idem fuisse putatur atque libertus Neronis qui iussu Domitiani anno 95 aut 96 necatus est. Si ita est paulo ante 96 Iosephi Contra Apionem in lucem prodiit. At circa idem tempus Romae vivebat alter Epaphroditus (Marcus Mettius Epaphroditus), qui dives grammaticus erat et magnam bibliothecam collegerat. Ipsa tamen verba Iosephi in prooemio Antiquitatum magis cum liberto Neronis congruunt qui re vera magnis rebus interfuit[5]

Quid sibi proposuerit Iosephus[recensere | fontem recensere]

Apion, grammaticus Alexandrinus qui Tiberio imperante Romae florebat et scripta Iudaeis male dicentia publicarat, secundo libro ineunte tantum inducitur nec sua inventa de Iudaeis, etsi nonnulla de suo addiderat, sed fabulas a praecessoribus (nominantur inter alios Manetho, Apollonius Molon[6], Posidonius[7]) iamdiu disseminatas in unum coegerat[8] : ita libri Contra Apionem inscripti non tam disceptationem inter Iosephum et Apionem continent quam apologiam contra omnes contemptores Iudaeorum directam qui Graece scripserunt. Prima parte igitur secundi libri urbanissime refellit mendacia adversariorum : Mosen Heliopolitanum sacerdotem (id est genere Aegyptum[9]) leprosorum aliave debilitate adfectorum hominum turbam, quibus templa deorum suorum purgare volebat pharao, ex Aegypto ducentem[10], Iudaeos in adyto templi Hierosolymitani caput asini aureum adorantes[11], eosdem quotannis Graecum virum adprehendentes et optimo cibo saginantes antequam immolarent atque carnem eius velut dapem inter se dividerent[12]... Postquam absurditatem illorum mendaciorum demonstrarat, secunda parte eiusdem libri sanctitatem morum, legum, religionis Iudaeorum cum ceteris gentibus comparatam describebat laudabatque. Et Plato mythologicas fabulas aspernando ad ideam Dei Iudaeis proximam pervenisse ei videbatur. Et dum rempublicam a Moyse institutam definit primus vocabulum theocratiam effinxit[13].

Primo libro antiquitatem dignitatemque Hebraeorum populi probabat non ex Iudaeis scriptis, quibus adversarii persuaderi noluissent, sed dum testimonia profert actorum publicorum Phoenicum et historiographi Aegyptii Manethonis, qui tertio saeculo a.C.n. florebat et veteres pharaonum annales Graece convertisse pollicebatur, et Chaldaei Berosi qui circa idem tempus vivebat et Babyloniaca Graece composuerat, quibus vetera chronica Chaldaeorum collegisse dicebat. Deinde locos veterum scriptorum Graecorum qui Iudaeos memorabant (nec multi erant !) enumerabat et illam rationem reddebat cur tam pauca de Iudaeis antiquitus norint Graeci quod illi a mari commercioque maritimo aversi erant atque cultui agrorum dediti, cum Graeci contra maria pernavigarent. Multa nihilominus in omnibus illis fontibus hodie dubiae fidei videntur nisi nonnumquam ipsius Iosephi interpretatio eorum dubia est.

Contra Apionem postremus librorum Iosephi servatorum, quoniam Antiquitates suas iam publicatas inibi memorabat[14], quibus velut appendix polemica tum additus est, optimus quoque a multis criticis iudicatur qui in genere bellatorio opus litterarium eximium esse aestimant. Quamquam omnia plena eruditionis sunt et auctorum parum notorum testimonia saepe invocantur non de controversia erudita agebatur : nam re vera multas suorum caedes viderat Iosephus, re vera antisemitismi vestigia apud maximos auctores illius aetatis facile inveniuntur, ut apud Iuvenalem[15] et Tacitum[16] : a veris periculis igitur populares suos tueri conabatur Iosephus. Non tamen ad aequales vertitur sed incusat eos quos primos magistros fuisse putat qui Romanos contemptum Iudaeorum docuerunt, Apollonium Molonem quem megistrum eloquentiae in insula Rhodo sibi elegerant Cicero et Caesar et Posidonium cuius in honorem Pompeius in eadem insula, cum bellum in Syria gereret atque philosophum visere voluisset, fasces suos demisit et Apionem qui imperantibus Tiberio et Caligula magna fama fruebatur adeo ut Tiberius eum "cymbalum mundi" iocose appellarit.

De versione Latina[recensere | fontem recensere]

Sexto saeculo instigante Cassiodoro,[17] duo libri Contra Apionem inscripti simul cum viginti libris Antiquitatum Iudaicarum ab hominibus linguae Graecae parum peritis Latine conversi sunt. Quae interpretatio pessima quidem est, sed perutilis. Nam longam lacunam manuscriptorum Graecorum in secundo libro supplet et alibi quoque cum locus quidam corruptus videtur, quia textus Graecus ad verbum ab illis reddebatur, philologi verba a Iosepho adhibita facilius conicere possunt. Magnus numerus manuscriptorum servatorum testatur hanc versionem Medio Aevo celebrem fuisse. Iam anno 1480 Veronae in lucem typographicam prodiit. Contra editionem principem textus Graeci ab Arlenio curatam typographi Basilenses Hieronymus Frobenius et Nicolaus Episcopius anno 1544 tantum praeliis mandarunt.

Editiones criticae[recensere | fontem recensere]

Si vis plura legere[recensere | fontem recensere]

  • Josephus' Contra Apionem : studies in its character and context with a Latin concordance to the portion missing in Greek (cur. L. Feldman), Lugduni Batavorum : Brill, 1996 Apud Guglum librorum
  • Lucius Troiani, Commento storico al "Contro Apione" di Giuseppe : introduzione, commento storico, traduzione e indici, Pisae, Giardini, 1977

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Hic titulus Latinus tralaticius nec argumentum satis denotat nec ad ipsum Iosephum sed ad sanctum Hieronymum referendus est.
  2. Hic titulus coniecturalis ab Origene et Eusebio ductus est.
  3. Philo, Legatio ad Gaium 170 et 172.
  4. Contra Apionem I.1 et II.1 et 296.
  5. 8: Ἐπαφρόδιτος ἀνὴρ ἅπασαν μὲν ἰδέαν παιδείας ἠγαπηκώς, διαφερόντως δὲ χαίρων ἐμπειρίαις πραγμάτων, ἅτε δὴ μεγάλοις μὲν αὐτὸς ὁμιλήσας πράγμασι καὶ τύχαις πολυτρόποις, ἐν ἅπασι δὲ θαυμαστὴν φύσεως ἐπιδειξάμενος ἰσχὺν καὶ προαίρεσιν ἀρετῆς ἀμετακίνητον, id est ... "ut qui magnis rebus et ipse interfuisti et variam fortunam expertus es"...
  6. II.16 et 79 et 145-148 et 236 et 255-295.
  7. II.79
  8. II.148
  9. Aegyptia origo Iudaeorum opinio communis apud Alexandrinos erat. Cf. Strabo XVI.2.34 et XVII.2.5
  10. I.227-266 et II.21-32.
  11. II.79-87 et 112-120
  12. II.89-111
  13. II.165.
  14. II.136
  15. Saturae VI et XIV
  16. Historiae V.1-9, in primis V.5. Cf. Mireille Hadas-Lebel, Flavius Iosephus, 1989 ː 231-237.
  17. Institutiones divinarum lectionum XVII : "ut est Ioseppus, paene secundus Livius, in libris Antiquitatum Iudaicorum late diffusus, quem pater Hieronymus, scribens ad Lucinum Betticum, propter magnitudinem prolixi operis a se perhibet non potuisse transferri. hunc tamen ab amicis nostris, quoniam est subtilis nimis et multiplex, magno labore in libris viginti duobus converti fecimus in Latinum".