Roman numeral 10000 CC DD.svg

Pharus Alexandrinus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Pharus (discretiva)

Pharus Alexandrinus nummo Aegyptio saeculo II a.C.n. pictus.

Pharus Alexandrinus[1][2] (Graece Φάρος) fuit turris ad regendos navium cursus illuminata, iuxta Alexandriam urbem Aegyptiam sita in insula Pharo (e qua appellata est). Saeculo III a.C.n. constructa, Ptolemaeo I et II regibus, Sostratoque Cnidio architecto, et temporibus recentioribus inter septem mundi miracula ordinata est.

Fabulosam originis phari historiam Ammianus Marcellinus praebet:

Hoc litus cum fallacibus et insidiosis accessibus adfligeret antehac navigantes discriminibus plurimis, excogitavit in portu Cleopatra turrim excelsam, quae Pharos a loco ipso cognominatur, praelucendi navibus nocturna suggerens ministeria, cum quondam ex Parthenio pelago venientes vel Libyco, per pandas oras et patulas, montium nullas speculas vel collium signa cernentes, harenarum inlisae glutinosae mollitiae frangerentur.
Ammianus Marcellinus, Res gestae 22.16.9.

Notae[recensere | fontem recensere]

Despectus in pharum urbemque Alexandriam, a Magdalena Passaea anno 1614 fictus.
  1. "Pharus est in insula turris": Caesar, Bellum civile 3.112; "in exemplum Alexandrini Phari": Suetonius, De vita Caesarum "Claudius" 20.
  2. "Pharos": Ammianus Marcellinus, Res gestae 22.16.9

Nexus interni[recensere | fontem recensere]