Delta (regio Alexandriae)

E Vicipaedia
Forma urbis antiquae Alexandriae

Alexandria antiqua a principio in regiones urbanas quinque divisa est, litteris Graecis denotatas, Alpha, Beta, Gamma, Delta, Epsilon. Haec nomina (si in Historia fabulosa Alexandri Magni fidem reponimus) ab Alexandro ipso data sunt ut verba commemoraverit Άλέξανδρος Βασιλεὺς Γένος Διὸς Ἔκτισεν, scilicet "Alexander rex proles Iovis condidit".[1] Quae regiones rarius in documentis reperiuntur; Delta autem fuit regio populi Iudaici.[2] Documentum anno 13 a.C.n. scriptum de duabus officinis "in regione D" disserit "iuxta Cibotum".[3]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Historia fabulosa Alexandri Magni α 1.32
  2. Flavius Iosephus, De bello Iudaico 2.18.8; Contra Apionem 2.4.34-35
  3. Adriani (1961) p. 239; Martin (1984) p. 212 et n. 11

Bibliographia[recensere | fontem recensere]


De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.