Serapeum (Alexandria)

E Vicipaedia
Serapeum (Alexandria) (Alexandriae)
Serapeum (Alexandria)
Serapei situs
Theophilus Alexandrinus patriarcha Christianos ad Serapeum destruendum incitat
Serapei ruinae iuxta domos Alexandriae hodiernae videntur

Serapeum seu Sarapium fuit templum dei Aegyptograeci Serapis praeclarissimum, ad partem meridianam urbis Alexandriae aedificatum. Ammianus Marcellinus sic descripsit:

Serapeum, quod licet minuatur exilitate verborum, atriis tamen columnariis amplissimis et spirantibus signorum figmentis et reliqua operum multitudine ita est exornatum, ut post Capitolium, quo se venerabilis Roma in aeternum attollit, nihil orbis terrarum ambitiosius cernat. In quo bybliothecae fuerunt inaestimabiles:[1] et loquitur monumentorum veterum concinens fides septingenta voluminum milia, Ptolomaeis regibus vigiliis intentis conposita bello Alexandrino, dum diripitur civitas sub dictatore Caesare, conflagrasse.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ammianus coniunxisse censetur bibliothecam Musei cum bibliotheca Serapei. Vide e.g. LacusCurtius

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Serapeum (Alexandria) spectant (Serapeum, Serapeum of Alexandria).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • A. Rowe, Discovery of the Famous Temple and Enclosure of Serapis at Alexandria. Cairi, 1946
  • Michael Sabottka, Das Serapeum in Alexandria. Koldeway-Gesellschaft, Bericht über die 33. Tagung für Ausgrabungswissenschaft und Bauforschung 1984 (1986).
  • Michael Sabottka, Das Serapeum in Alexandria. Untersuchungen zur Architektur und Baugeschichte des Heiligtums von der frühen ptolemäischen Zeit bis zur Zerstörung 391 n.Chr. Etudes Alexandrines 15, Institut Français d'Archéologie Orientale, Kairo 2008. Neuauflage der Dissertation 1985/1989 TU Berlin. [1]
  • J. Schwartz, "La fin du Serapeum d'Alexandrie" in Essays in Honor of Bradford Welles (New Haven, 1966) pp. 97-111