De demis Alexandrinorum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

De demis Alexandrinorum fuit opus a Satyro quodam scriptum de urbe Alexandria, et praecipue de demis in quos iussu regis Ptolemaei IV populus Alexandrinus distributus est. Ex hoc opere in libro Theophili Ad Autolycum fragmentum unum satis longum de genealogia Ptolemaeorum et de nominibus demorum nobis servatur, cuius versio Latina sequitur:

Satyrus, demos Alexandrinorum enarrans, a Ptolemaeo Philopatore sermonis exordium faciens Bacchum familiae auctorem ei fuisse declarat. Quare etiam Dionysiam tribum Ptolemaeus primum constituit. Ceterum verba Satyri hae sunt: "Bacchi," ait, "et Althaeae Thestio natae fuisse Deianiram, huius et Herculis Iove nati Hyllum, huius Cleodaeum, huius Aristomachum, huius Temenum, huius Cisum, huius Maronem, huius Thestium, huius Acoum, huius Aristodamidam, huius Caranum, huius Coenum, huius Tyrimmam, huius Perdiccam, huius Philippum, huius Aëropum, huius Alcetam, huius Amyntam [ ... ] huius Bocrum, huius Meleagrum, huius Arsinoam, huius et Lagi Ptolemaeum quem et Soterem cognominant, huius et Berenicae Ptolemaeum Philadelphum, huius et Arsinoae Ptolemaeum Euergetem, huius et Berenicae Magae Cyrenarum regis filiae Ptolemaeum Philopatorem. Igitur cognatio quae Alexandriae regnantibus cum Baccho intercedit ita se habet. Unde etiam in Dionysia tribu hi sunt separati demi: Altheis, ab uxore Bacchi et Thestii filia Althaea; Deianiris, a Deianira Bacchi et Althaei filia, Herculis uxore; Ariadnis, ab Ariadne Minois filia, Bacchi uxore [ ... ] Thestis a Thestio Althaeae patre; Thoantis a Thoante Bacchi filio; Euanthis ab Euanthe Bacchi filio; Maronis a Marone Ariadnes et Bacchi filio. Hi enim omnes Bacchi filii sunt" (Theophilus Antiochenus, Ad Autolycum 2 p. 94; versio Caroli Mulleri).

Editiones[recensere | fontem recensere]

  • Carolus Mullerus, Fragmenta historicorum Graecorum (5 voll. Parisiis: Didot, 1841-1883) 1 2 3 4 5 vol. 3 pp. 164-165 (Graece, Latine)


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.