Societas Signeti
Societas Signeti[1] (Anglice Signet Society) Universitatis Harvardianae anno 1870 a scholasticis doctrinae studiosis classis anni 1871 condita est, Carolo Iosepho Bonaparte praeside. Primum operibus litterarum dicata est, disceptatione et theatro exclusis. Apud The Harvard Book legitur:[2]
Conditoribus videbatur mundum collegianum aliam sodalitatem sibi accommodare posse, quae se ad opus litterarum dicaret melius quam inter multos fieri potest; paucos itaque sodales elegerunt, poscentes novos sodales, sicut fieri posse, "homines usitatos," et saltem quinque in primo eorum classis dimidio esse.[3]
Societas, post nonnullos annos in aedificio in rebus soli universitatis, se ad locum proprium in 46 via Dunsterana movit.
Propositum societatis
[recensere | fontem recensere]Societas litteras, musicam, artes oculorum, theatrum, aliasque artes celebrat. Multi socii sodalitatis publicationibus scholasticis intersunt. Multi praeterea sunt socii aliorum artium litterarumque sodalitatum Harvardianarum, inter quas Hasty Pudding Theatricals, Harvard Lampoon, Harvard Radcliffe Orchestra, Harvard Radcliffe Dramatic Club, et publicationes Harvard Advocate (magazina litteraria) et Harvard Crimson (diarium quotidie editum). Societas viros feminasque sine praeiudicio admittit, sodaliciis finalibus dissimilis.
Debita pecuniaria requiruntur, sed per Harvardianas auxilii ad aerarium pertinentis rationes pro rata computantur, ut omnes participes in communitate universitatis sodales deligi possint. Professores administratoresque fuerunt et sunt magistratus, socii, et sodales.
Exordium minutarum sodalitatis aiunt: "Vespere diei Martis, 1 Novembris 1870, congressus in 10 Grays Hall habitus est antequam societas seniorum ordinari potuit, quae societas certum consuetudinis iucundae modum numero selecto inter se praebitura erat, qui modus ex illiberali societatis gerendae ratione solius societatis honestae exstantis inexspectatus erat.[4] Quae verba "gerendae ratio" ad sodalicia finalia et contemptionem eorum attinebant. Conditores ergo normas electionis enumeraverunt ad exsuperanda certamina optimatum quae in ratione sodaliciorum finalium dominari videbantur.
Ut Signetum (ut vulgo appellatur) ab aliis societatibus propriis distingueretur, constitutionis diploma sodales ob "meritum et res gestas"[5] eligi dixit. Quae normae hodie in societatis legibus manent, sodales "ingenio rebusque gestis mentis, litteratis, artificibus eligi" affirmantes.[6] Hae normae in ratione electionis iam magni momenti sunt, sed indoles personalis etiam consideratur.
Architectura
[recensere | fontem recensere]Duglassius Shand-Tucci, historicus architecturae, in eius historia campi Harvardiani de aedificio Signeti late disserit, mirum narrans quod societas commercialis in Redintegratione Gothica praestans conducta fuisse ad domicilium coloniale annorum 1820 (in domum sodalicii Victorianum anno 1880 iam conversum) in structuram neofoederalem cui sunt singula baroca renovandum. De quibus singulis propriis, Shand-Tucci scribit:
Est in sensu ferociter baroco (edepol!) exoptatum impudentiae indicium in re quae aliter domus modestior fuerit. . . . Graphica frontispicii architectorum Cram & Goodhue et sodalis LaRose qualitas re vera designationem librorum memorat (ne Palladianismus nonnullorum aedium in Ordine Toriana nominetur), et media pars est Ionicus binorum tabulationum papilio insigne Signeti ostentans. . . . Notio designationis—satis insolens, sed prosperrima—alium habitum historice novum in architectura Harvardiana enuntiat: ad domum reficiendam, non ut primum erat, sed verbis LaRosianis, "ut fuisse deberet." Ergo architecturalis binorum ordinum pergulae soloecismus—columnarum Doricarum et parastaticarum Ionicarum—retinebatur.[7]
Res a posteris traditae
[recensere | fontem recensere]Ut mos in multis societatibus academicis amicisque est, Societati Signeti sunt nonnullae traditiones. Signum Signeti olim erat “anulus signatorius urticam includens,”[8] anulus unitatem, urtica aequitatem significans. Insigne supra ostium apes alveumque monstrat, cum titulo Graeco: μουσικήν ποίει και εργάζου (‘artem crea et cole’). Alia sodalitatis sententia Vergilio tribuitur: Sic vos non vobis mellificatis apes. E quo venit recens sodalitatis traditio, qua sodales scholastici fuci (apes mares) festive appellantur.
Signetus ritus initiationis vulgares qui sodalicorum finalium societatisque Lampoon proprii sunt vitat, inductioni faventes, cum quisque sodalis novus rubrum rosarum florem accipit, quae siccata ad societatem redditura est cum sodalis primum opus maius publicet. Societas bibliographiam horum operum tenet, quae olim errant litterata, sed nunc programmata amplectuntur vel alia artificial quae exempla musicae, pellicularum, operum visualium exponunt. Rosae siccae in formis positae atque in parietibus societatis prope opera quae reditum excusaverunt monstrantur. Rosa saepe dicta est illa T. S. Eliot poetae, quae iuxta eius epistolam electionis in forma pendet.
Societas ex anno 1910 annuas habet epulas, quae poetas,auctores, musicos, commentatores sociales honorat.
Societas coniunctione cum Sodalicio Elizabethano Universitatis Yalensis diu utitur. Quae societates certamen croquet una habent, cui poculum argenteum ansatum caelatumque in capsa ex ligno swieteniano effectum est tropaeum.
Corporatio alumnorum dotationem, proprietatem, operariosque administrat. Ex anno 2010, sodalitas artifices habitantes in conclave in altera aedificii tabulatione habet.[9]
Nonnulli socii notabiles[10]
[recensere | fontem recensere]Artes et litterae
[recensere | fontem recensere]- Iacobus Agee (AB 1932), scriptor mythistoriarum, scriptor scaenicus, poeta, auctor
- Conradus Aiken (AB 1911), poeta, auctor
- Ioannes Ashbery (AB 1949), poeta, scriptor
- Ioannes Berendt (AB 1961), scriptor
- Derek Bok, praeses universitatis
- Andreas Borowitz, scriptor, comoedus, histrio
- Leonardus Bernstein (AB 1939), compositor, conductor
- Alexander Calder (ArtD 1966, socius 1961), sculptor
- T. S. Eliot (AB 1910), poeta, auctor
- Robertus Frost (classis 1901, socius), poeta
- Petrus J. Gomes, praedicator, theologus, auctor
- Donaldus Hall (AB 1951), poeta
- Mason Hammond (AB 1925), rerum classicarum peritus
- Seamus Heaney, poeta
- Gustavus Holst (socius 1932), compositor
- Leo Kirchner (AM hon. 1961), compositor
- Abbott Lawrence Lowell (AB 1877), praeses universitatis, historicus
- Robertus Lowell (A.B. 1939), poeta
- Yo-Yo Ma[11] (AB 1976), musicus
- Archibaldus MacLeish (LLB 1919), poeta, professor
- Normannus Mailer (AB 1943), scriptor
- Samuel Eliot Morison (AB 1908), auctor, educator, historicus maritimus, classis subpraefectus
- Carolus Eliot Norton (AB 1846), eruditus, professor
- Georgius Plimpton (AB 1948), scriptor, diurnarius, editor
- Neil Rudenstine (PhD 1964, socius 1965), praeses universitatis
- Georgius Santayana (AB 1996), philosophus, poeta, scriptor mythistoriarum
- Arturus Meier Schlesinger, Jr. (AB 1938), historicus
- Inguarus Stravinskij (socius, 1939–40), compositor
- Wallace Stevens (AB 1901), poeta
- Randall Thompson (AB 1920), compositor
- Ioannes Updike (AB 1954), scriptor, poeta
- Ioannes Hall Wheelock (AB 1908), poeta
- Alfredus North Whitehead (socius 1926), philosophus
Ars diurnaria
[recensere | fontem recensere]- Jill Abramson, editor ad administrationem pertinens, New York Times
- Adam Gopnik, scriptor, The New Yorker
- Henricus Hertzberg (AB 1965), editor The New Yorker
- Gualterius Isaacson, scriptor actorum, auctor
- Franciscus Hart Rich (AB 1971), criticus, scriptor
- Fareed Zakaria, editor, auctor, commentator
Media et oblectatio
[recensere | fontem recensere]- Amy Brenneman, actrix
- Thomas Lee Jones (AB 1969), histrio
- Rashida Jones, actrix
- Ioannes Lithgow (AB 1967), histrio
- Donal Logue, histrio
- Conan O'Brien, hospes spectaculi colloquiorum
- Natalia Portman, actrix
- Iacobus "Toofer" Spurlock, persona ficta in 30 Rock spectaculi televisifici
- Whit Stillman, scriptor, director
- Thomas Werner, productor, possessor Tibialium Rubrorum
Scientiae
[recensere | fontem recensere]- Iacobus Bryant Conant (AB 1914), praeses universitatis, chemicus
- Carolus W. Eliot (AB 1853), praeses universitatis, chemicus, mathematicus
- Owen Gingerich, astronomus
- Gulielmus White Howells (AB 1930), anthropologus
- Gulielmus James (MD 1869), psychologus, philosophus
- Thomas Kuhn (AB 1944), philosophus
- Andreas Weil (AB 1963), auctor, medicus
Diplomatia et securitas nationalis
[recensere | fontem recensere]- Carolus Iosephus Bonaparte (AB 1871), nepos Hieronymi Bonaparte (fratris minimi natu Napoleonis imperatoris), socius consilii ministrorum Civitatum Foederatarum, primus Societatis Signeti praeses
- Henricus Brüning (AM hon 1942, socius), cancellarius Germaniae
- Christianus Herter (AB 1915), secretarius rerum externarum Civitatum Foederatarum
- Franklinus D. Roosevelt (AB 1904), praeses Civitatum Foederatarum
- Theodorus Roosevelt (AB 1880), praeses Civitatum Foederatarum
- Caspar Weinberger (AB 1938), secretarius defensionis?
- Benazir Bhutto (AB 1973), primus minister Pakistaniae
Civilitas
[recensere | fontem recensere]- Carolus Ellis Schumer, Senator Civitatum Foederatarum e Novo Eboraco
- Ioannes Davison Rockefeller IV (AB 1958), gubernator Virginiae Occidentalis, senator Civitatum Foederatarum
- Gulielmus Floyd Weld (AB 1966), gubernator Massachusettae
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Harry Parker Ward, Some American College Bookplates: A Presentation of Plates Old and New (Columbi Ohii: Champlin Printing Co., 1915), 127.
- ↑ The Harvard book: a series of historical, biographical, and descriptive sketches (Signet Society, 1875).
- ↑ Anglice: "It seemed to the founders that there was room in the College world for another association that should devote itself more exclusively to literary work than is possible with large numbers. Accordingly, they confined the membership to a few, and required that new members shall be, so far as possible, ‘representative men,’ and that at least five should be in the first half of their class."
- ↑ Anglice: "On Tuesday evening, November 1, 1870, a meeting was held at 10 Grays Hall preliminary to the organization of a senior society, which was to afford to a select number a pleasant means of intercourse with each other, not to be expected from the illiberal policy of the only society of reputation existing."
- ↑ Anglice "merit and accomplishment."
- ↑ Anglice "shall be chosen with regard to their intellectual, literary and artistic ability and achievements."
- ↑ Anglice "It is in feeling wildly Baroque (of all things)—a welcome touch of flamboyance for what would otherwise have been a rather staid clubhouse. . . . The graphic quality of Cram & Goodhue’s and LaRose’s new frontispiece is actually rather reminiscent of book design (not to mention the Palladianism of several Tory Row mansions), and centers on a two story pedimented Ionic pavilion displaying the Signet arms. . . . The design concept—cavalier enough, but very successful—discloses another guise of history-making in Harvard architecture: to restore the house, not as it originally was, but in LaRose’s words, as it "ought to have been." Thus the architectural solecism of the two orders of the porch—the Doric columns and Ionic pilasters—was retained. The Campus Guide: Harvard University (Princeton Architectural Press, ISBN 1-56898-280-1), 92.
- ↑ "A signet-ring inclosing a nettle."
- ↑ https://web.archive.org/web/20131203115946/http://www.signetsociety.org/fall-2012-ben-cosgrove/.
- ↑ Nonnulla nomina ex pagina societatis ipsius, et Shiverick 1970.
- ↑ Secundum Conversations with Mark Hruby, Volume I (The Signet Society, 2016), unus ex societatis "erroribus perversissime factis" (Anglice "gravest mistakes") fuit Yo-Yo Ma reiectus cum scholasticus in universitate esset; anno autem 1991 in societatem cooptatus est cum insigne societis ei concessum est.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Birnbach, Lisa, ed. 1980. The Official Preppy Handbook. Conceptum Jonathan Roberts; scriptores Lisa Birnbach et al.; photographemata Robin Holland; illustrationes Oliver Williams. Novi Eboraci: Workman Publishing. ISBN 0894801406.
- Shiverick, Nathan C.. 1970. The Signet: A Centennial Catalogue: 1870–1970. Cantabrigiae Massachusettae: The Signet Society.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Situs interretialis Societatis Signeti proprius.
- Res ad organizationem et agitationes Elizabethan Club Yalensis pertinentes, inter quas epistulae, nonnullae Latine scriptae, cum Societate Signeti. Manuscripts and Archives Collection Universitatis Yalensis