Ordo Doricus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Templum vulgo Posidonis dictum Paesti.

Ordo Doricus est unus ex quinque ordinibus columnarum classicis. In hierarchia ordinum inter Tuscanum et Ionicum collocatus est.

Historia[recensere | fontem recensere]

Ordo Doricus a septimo saeculo repetit. Imprimis in Graeciae continenti et in Magna Graecia, sed etiam Rhodi diffusus, nomen trahit a Doribus, in quorum sedibus ordo maxime crevit. Ordo Doricus quadam formarum austeritate notabilis est ornamentis neglectis. Capitulum volutis caret, zophorus triglyphis cum guttis distinguitur. Secundum Vitruvium "dorica columna virilis corporis proportionem et firmitatem et venustatem in aedificiis praestat"[1].

Idem Vitruvius ordinem Doricum ex lignea aedificatione prognatum esse arbitratur:

(2) In lapideis et marmoreis aedium sacrarum aedifica­tionibus artifices dispositiones eorum scalpturis sunt imitati et eas inventiones persequendas putaverunt. Ideo quod antiqui fabri quodam in loco aedificantes, cum ita ab interioribus parietibus ad extremas partes tigna prominentia habuissent conlocata, inter tigna struxerunt supraque coronas et fastigia venustiore specie fabrilibus operibus ornaverunt, tum proiecturas tignorum quantum eminebant ad lineam et perpendiculum parietum praesecuerunt, quae species cum invenusta is visa esset tabellas ita formatas uti nunc fiunt triglyphi contra tignorum praecisiones in fronte fixerunt et eas cera caerulea depinxerunt ut praecisiones tignorum tectae non offenderent visum. Ita divisiones tignorum imitati triglyphorum dispositionem et intertignia metoparum habere in doricis operibus coeperunt. (3) Postea alii in aliis operibus ad perpendiculum triglyphorum cantherios prominentes proiecerunt eorumque proiecturas simaverunt. Ex eo uti e tignorum disposi­tionibus triglyphi, ita e cantheriorum proiecturis mutulorum sub coronis ratio est inventa. Ita fere in operibus lapideis et marmoreis mutuli inclinatis scalpturis deformantur, quod imitatio est cantheriorum. etenim necessario propter stillicidia proclinati conlocantur. Ergo et triglyphorum et mutulorum in doricis operibus ratio ex ea imitatione inventa est[2].

Vitruvii opinio, quamvis reliquiae templorum ex ligno aedificatorum desint, a multis recepta est[3]. Etiam a Pausania confirmari videtur: Cum is saeculo 2 p.C.n. Heraeum Olympiae situm viseret[4], adhuc columnam pteronos ex robure factam vidit; una erat columnarum duarum postici (opisthodomus), quae ultima lignea restabat. Idem vetus Posidonis sanctuarium prope Mantineam ex tignis robustis constructum esse refert[5].

Structura[recensere | fontem recensere]

Structura ordinis Dorici: 1. Tympanum sive Aetoma, 2. Acroterium, 3. Sima, 4. Corona, 5. Mutulus, 7. Zophorus, 8. Triglyphus, 9. Metope, 10. Regula, 11. Gutta, 12. Taenia, 13. Epistylium, 14. Capitellum, 15. Abacus, 16. Echinus, 17. Columna, 18. Stria 19. Stylobates sive Stylobata
Aedes Athenae deae Lindi.
Contignatio Parthenonis Athenis.

Fundamentum[recensere | fontem recensere]

Fundamentum aedificii ordinis Dorici ex stereobate (στερεοβάτης), quae solo innititur, et crepida (κρηπίς), quo verbo gradus denominantur, compositum est. Summus gradus (saepissime tertius) stylobates (στυλοβάτης) appellatur; quae fundamentum est columnarum ad altiora tendentia.

Columna[recensere | fontem recensere]

Columna Dorica in ipsa stylobate stat. Aliter ac alii ordines columnarum ordo Doricus basi caret. Columna infra medium plus minusve turgescens (quod Graece ἔντασις vocatur) sursum versus retrahitur. Columnis sunt striae (plerumque 20), quae acribus mucronibus inter se contingunt. Capitellum, quod in columna positum est, ex echino et abaco constat. Summa in columna, ubi capitellum innititur, tres anuli sunt, qui capitellum a columna clare distinguunt.

Contignatio[recensere | fontem recensere]

Epistylium levibus trabibus ligneis confectum est, supra est zophorus triglyphis metopisque ornatus. Deinde sequuntur corona et sima cum tecto. Summa epistylii pars est taenia cum regulis, quae guttis ornantur. Zophorus ex triglyphis et metopis constat, quae inter se variant. Metopae vel leves esse possunt vel pictae vel caelatae. Corona, ima tecti pars, late super aedificium prominet. Sub corona sunt mutuli cum guttis. Triangulum a corona et sima inclusum tympanunum nominatur; non numquam effigiebus eminentibus ornatum est. Culmen aedium ornamenta figurarum vel plantarum fert, acroteria quae dicuntur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Vitruvius 4,1,6
  2. Vitruvius 4,3,2-3
  3. ut puta Kohte J. (1915) Die dorische Ordnung, in: Die Baukunst des Klassischen Altertums und ihre Entwicklung in der mittleren und neueren Zeit. Wiesbaden.
  4. Pausanias V,16
  5. Pausanias VIII,10

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Heiner Knell: Architektur der Griechen: Grundzüge. Wiss. Buchges., Darmstadiae 1988. ISBN 3-534-80028-1
  • Wolfgang Müller-Wiener: Griechisches Bauwesen in der Antike. C. H. Beck, Monaci 1988. ISBN 3-406-32993-4

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad ordinem Doricum spectant (Doric order, Doric columns).