Ioannes Ashbery

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Ioannes Ashbery
Res apud Vicidata repertae:
Ioannes Ashbery: imago
Nativitas: 28 Iulii 1927; Roffa
Obitus: 3 Septembris 2017; Hudson
Patria: Civitates Foederatae Americae

Officium

Munus: Poëta, Scriptor, professor, diurnarius
Patronus: Bard College, Collegium Brooklynense

Memoria

Laurae: John Simon Guggenheim Memorial Foundation Fellowship, MacArthur Fellows Program, Bollingen Prize, Pulitzer Prize for Poetry, National Book Award, America Award in Literature, Feltrinelli Prize, Legio Honoris, Ordre des arts et des lettres, Fulbright Scholarship, National Book Award for Poetry, National Book Critics Circle Award, National Humanities Medal, Fellow of the American Academy of Arts and Sciences

Ioannes Ashbery, vulgo plene John Lawrence Ashbery (Roffae civitatis Novi Eboraci natus die 28 Iulii 1927; mortuus 3 Septembris 2017 in urbe Hudson eiusdem civitatis) fuit poeta Americanus. Qui plus quam viginti libros poematum protulit et paene omne maius Americanum poesis arbitrium abstulit, inter quae Praemium Pulitzeranum anno 1976 pro congerie Self-Portrait in a Convex Mirror ('Effigies sui ipsius in speculo convexo'). Opus Ashberianum, ob obscuritatem involutasque postmodernismi rationes celebre, iam controversum est. Ashbery dixit se desiderare suum opus intellegi a tot lectoribus quot fieri possunt, et sermo privatus secum habitus non esse.[1] Eodem tempore, ipse olim iocatus est nonnullos criticos eum iam putare "surrealistam temerarium et domesticum, cuius poesis etiam praecepta et logicam surrealismi provocat."[2][3] "Nemo est quin tam grandis in poesi Americana per recentissimos annos quinquaginta quam Ioannes Ashbery videatur,"[4] ait Langdon Hammer, dux partis Anglicae Universitatis Yalensis, anno 2008: "Nemini poetae Americano fuit vocabularium maius, diversius, non Whitman, non Pound."[5][6] Stephanus Burt, poeta et professor Anglicae in Universitate Harvardiana, Ashbery cum T. S. Eliot comparavit, Ashbery dicens "ultimam personam quem dimidium poetarum linguae Anglicae vivi putaverunt magnum exemplar, et aliud dimidium hominem qui intellegi non potest."[7][8]

Universitates Harvardianam, breviter Neo-Eboracensem, deinde Columbiae frequentavit. In collegiis Brooklynensi ab annis 1970, postea Bardiano ab annis 1980 usque in 2008 docuit.

Opera[recensere | fontem recensere]

Ashbery in celebratione W. H. Auden apud Unionem Cooper Novi Eboraci in urbe anno 2007
Libri carminum
Congeries, oratio soluta
  • The Ice Storm (1987), libellus 32 paginarum
  • Reported Sightings: Art Chronicles, 1957–1987 (1989) (Alfred A. Knopf), ed. David Bergman
  • The Mooring of Starting Out: The First Five Books of Poetry (Ecco)
  • Other Traditions, sex commentarii longi de aliis poetis (2000)
  • 100 Multiple-Choice Questions (2000)
  • Selected Prose 1953–2003 (2005)
  • Notes from the Air: Selected Later Poems (2007)
  • Collected Poems 1956–87 (Carcanet Press) (2010), ed. Mark Ford
Versiones

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. NPR conloquium cum Ashbery de congerie Where Shall I Wander
  2. Anglice: "a harebrained, homegrown surrealist whose poetry defies even the rules and logic of Surrealism."
  3. John Ashbery, "On Elizabeth Bishop," in Selected Prose (2005).
  4. Anglice: "No figure looms so large in American poetry over the past 50 years as John Ashbery."
  5. Anglice: "No American poet has had a larger, more diverse vocabulary, not Whitman, not Pound."
  6. Langdon Hammer, "‘But I Digress’", recognitio libri Notes from the Air: Selected Later Poems, New York Times Book Review, 20 Aprilis 2008.
  7. Anglice: "the last figure whom half the English-language poets alive thought a great model, and the other half thought incomprehensible."
  8. Burt, Stephen (2008-03-26). "John Ashbery a poet for our times". The Times. London 

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]