Jump to content

Silicium

E Vicipaedia
14 AluminiumSiliciumPhosphorus
C

Si

Ge
Proprietates generales
Nomen, Symbolus, Numerus Atomicus Silicium, Si, 14
Assula e Silicio

Silicium,[1] usitate Si contractum, est metalloides et quartum-decimum systematis periodici elementum chemicum, in grege quarto periodoque tertia situm. In nucleo quattuordecim habet protones. Ei etiam sunt quattuor electrones in sphaera electronica extrema. Nomen silicium ex verbo silica deducitur, quia oxidum silicii crystallinum silica est. Et silicium hodie materia in semiconductris adhibetur.[2]

De purificatione

[recensere | fontem recensere]

Hoc elementum secundum locum quantitate in cortice telluris tenet (28%) post oxygenium. Abundat enim in saxis et harena. Nam cos, granitum, quarzum, quartzites magna ex parte e silica constant. Silicium sive in anionte SiO2−
3
sive in silica invenitur. Itaque diligenter purificari debet antequam in semiconductris adhibeatur. Primum in furno cum carbonio silica coquitur secundum reactionem infrascriptam:

SiO2(s) + C(s) → Si(s) + 2CO(g)

Ut purissimum fiat deinde cum chloro misceri (tetrachloras silicii) et ab hydrogenio gaseoso reduci solet ita:

SiOCl4(l) + H2(g) → Si(s) + 4HCl(g)

De compositis

[recensere | fontem recensere]

Composita ex silicio frequentissima sunt silicata quae oxidi silicii (SiO2) salibus et esteribus constant.

  1. "Silicium": Peter van der Krogt, "Elementa chemica" apud situm Elementymology & Elements Multidict
  2. Unde origo nominis "Silicii Vallis" in California ubi industria informatica floret.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Elementa chemica: series paginarum brevium

1 H 2 He 3 Li 4 Be 5 B 6 C 7 N 8 O 9 F 10 Ne 11 Na 12 Mg 13 Al 14 Si 15 P 16 S 17 Cl 18 Ar 19 K 20 Ca 21 Sc 22 Ti 23 V 24 Cr 25 Mn 26 Fe 27 Co 28 Ni 29 Cu 30 Zn 31 Ga 32 Ge 33 As 34 Se 35 Br 36 Kr 37 Rb 38 Sr 39 Y 40 Zr 41 Nb 42 Mo 43 Tc 44 Ru 45 Rh 46 Pd 47 Ag 48 Cd 49 In 50 Sn 51 Sb 52 Te 53 I 54 Xe 55 Cs 56 Ba 57 La 58 Ce 59 Pr 60 Nd 61 Pm 62 Sm 63 Eu 64 Gd 65 Tb 66 Dy 67 Ho 68 Er 69 Tm 70 Yb 71 Lu 72 Hf 73 Ta 74 W 75 Re 76 Os 77 Ir 78 Pt 79 Au 80 Hg 81 Tl 82 Pb 83 Bi 84 Po 85 At 86 Rn 87 Fr 88 Ra 89 Ac 90 Th 91 Pa 92 U 93 Np 94 Pu 95 Am 96 Cm 97 Bk 98 Cf 99 Es 100 Fm 101 Md 102 No 103 Lr 104 Rf 105 Db 106 Sg 107 Bh 108 Hs 109 Mt 110 Ds 111 Rg 112 Cn 113 Nh 114 Fl 115 Mc 116 Lv 117 Ts 118 Og