Jump to content

Iodum

E Vicipaedia
53 telluriumiodumxenon
Br

I

At
Proprietates generales
Nomen, Symbolus, Numerus Atomicus iodum, I, 53
Iodum

Iodum[1] sive iodium[2] est elementum chemicum halogenium non metallicum, cui symbolus I et numerus atomicus 53 sunt. In systemate periodico ad gregem 17 et periodum quintam pertinet (configuratio electronica 4d105s25p5). Eius massa atomica 126.90 valet. Naturaliter in muria(en) et algis invenitur sed etiam in puteis, unde petroleum extrahitur, quia petroleum ex organismis marinis provenit qui muriam continebant.

De origine substantiae et appellationis

[recensere | fontem recensere]

Iodum anno 1811 inventum est a Barnardo Courtois, chemico Francico, cum pulverem pyrium facturus ex alga marina(en) salem Petri (nitratem kalii) efficiebat. Alga cremata cineres aqua lavit reliquiasque acido sulphurico absumpsit. Quo facto, Courtois ex cineribus surgere vidit vaporem violaceum, quem in crystalla redegit. Quia opibus carebat, inventum suum Carolo Bernardo Desormes, Nicolae Clément, Iosepho Aloisio Gay-Lussac, Andreae Mariae Ampère, chemicis et physicis Francicis, dedidit. Novembri mense 1813 Desormes et Clément inventum a Courtois factum divulgaverunt. Ampère autem hoc inventum Humphry Davy Equiti, chemico Anglico, dedidit, qui hanc substantiam novam cum chloro comparavit.

Iodum a colore violae ductum esse constat, nam 'viola' Graece ἴον dicitur, sed 'violaceus' Graece ἰοειδής est, nec directa iodum Latine dici sinit. Saepe autem ad adiectivum ἰώδης refertur, quod quidem 'venenosum' significat. Apparet igitur iodum ex errore natum esse, levi quidem, nam quis ignoret iodum etiam venenosum esse.

De purificatione

[recensere | fontem recensere]

Corpus purum est solidum violaceum subnigrum satis splendidum. In aquam parum dissolvitur sed in aliis solventibus ut ethanolo facile. Olim ex algis extrahebatur, hodie potius ex anionte I- soluto per oxidationem purificatur. Oxidativa chlori potestate ad hoc efficiendum uti solent secundum reactionem infrascriptam:

2 I-(aq) + Cl2(g) → I2(aq) + 2 Cl-(aq)

Ratio eadem est atque in purificatione bromii, alterius halogenii.

Guttur tumidum iodo deficiente ortum.

Iodum est pars necessaria hormonum glandulae thryroideae. Penuria iodi in cibo morbos provocat sicut guttur tumidum aut tardam mentem. Quapropter quia iodum non aequaliter in orbe terrarum praesto est (illi morbi frequentius in montibus procul a mari sitis incidunt) in salibus domesticis addi solet et sal iodatum in macellis emimus. Nihilominus et nimius iodi copia morbos alios movere potest.

Iodum in alcohole solutum ad parva vulnera purganda vulgo adhibetur microbiorum necandorum causa.

  1. "Jodum" (vide p. 20 apud Google Books); Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, andra upplagan (Norstedts akademiska förlag, 2009).
  2. "Iodium": Peter van der Krogt, "Elementa chemica" apud situm Elementymology & Elements Multidict

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Elementa chemica: series paginarum brevium

1 H 2 He 3 Li 4 Be 5 B 6 C 7 N 8 O 9 F 10 Ne 11 Na 12 Mg 13 Al 14 Si 15 P 16 S 17 Cl 18 Ar 19 K 20 Ca 21 Sc 22 Ti 23 V 24 Cr 25 Mn 26 Fe 27 Co 28 Ni 29 Cu 30 Zn 31 Ga 32 Ge 33 As 34 Se 35 Br 36 Kr 37 Rb 38 Sr 39 Y 40 Zr 41 Nb 42 Mo 43 Tc 44 Ru 45 Rh 46 Pd 47 Ag 48 Cd 49 In 50 Sn 51 Sb 52 Te 53 I 54 Xe 55 Cs 56 Ba 57 La 58 Ce 59 Pr 60 Nd 61 Pm 62 Sm 63 Eu 64 Gd 65 Tb 66 Dy 67 Ho 68 Er 69 Tm 70 Yb 71 Lu 72 Hf 73 Ta 74 W 75 Re 76 Os 77 Ir 78 Pt 79 Au 80 Hg 81 Tl 82 Pb 83 Bi 84 Po 85 At 86 Rn 87 Fr 88 Ra 89 Ac 90 Th 91 Pa 92 U 93 Np 94 Pu 95 Am 96 Cm 97 Bk 98 Cf 99 Es 100 Fm 101 Md 102 No 103 Lr 104 Rf 105 Db 106 Sg 107 Bh 108 Hs 109 Mt 110 Ds 111 Rg 112 Cn 113 Nh 114 Fl 115 Mc 116 Lv 117 Ts 118 Og