Seuc

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Seuc rubrum ita ut in mercatibus venit.
Seuc tria manu facta: rubrum e capsico rubro (lycopersico modico), viride e capsico viridi, et demum seuc luteum, e capsico luteo et aureo fumis cocto. Secundum ferviditatem ordinantur a sinistro dextrorsum.

Seuc[1] (Lingua Hebraica Moderna סחוג sᵊkhúg, sive זחוק zᵊkhúk, Lingua Arabica سحوق saḥawiq, cuius vis est "tritum"[2]) est pulmentarium Mediorientale, ius fervidum sive capsicatum, quod e re coquinaria Iemenitica. Ad Civitatem Israel a Themanitis, Iudaeis Iementicis, latum, nunc est inter cibos solitissimos rei coquinariae Israelenae.

In Israel saepe in tabernaculis popinariis apponitur, quibus in scutello iacet inter hoc ciceris et illud sesami tritorum.

Quomodo fiat[recensere | fontem recensere]

Ut fiat seuc, tere piper, cuminum, cardamomum in piperitis recentibus sive rubris sive viridibus et oleo, cum coriandro, allio, sale, et, si opus fuerit, gith, et quolibet aromate, et modico caryophyllo. Sunt etiam qui careum iniciunt.

Pulmentarium sive rubrum sive viride fit, secundum colorerm capsicarum. Exstat etiam "seuc fuscum" quod fit ex piperitis viridibus et lycopersico.

Mos translaticius apud coquos Iemenitas est ut seuc duobus lapidibus fiat, quorum maior, مِسْحَقَة (misḥaqah, fere "obtritorium") dictus, operi subest, et minor impensa teret, hodie autem saepius sive in mortario sive in machina concisoria fit.

Proprietates Medicae[recensere | fontem recensere]

Themanitae capsicis piperitis salubrietatem attribuerunt. Secundum fabulas, Iudaei Iemeniae magno fame morbove supervivere poterant, lycopersico, foeno Graeco, et piperitis freti.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Translitteratio linguae Hebraicae
  2. Cf. vox Hebraica cognata שחוק šåḥuq (hodie shakhúk)

Nexus interni