Jump to content

Translitteratio linguae Hebraicae

E Vicipaedia

Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet.

Quapropter rogamus ut corrigas, praecipue introductionem, formam, nexusque extra et intra Vicipaediam.

Cum varie litterae Semiticae in litteras Latinas transferri possint, et praesertim cum linguae Hebraica et Aramaica varie per aevos enuntiatae sint, sunt compluria systemata translitterandi. Antiquitus autem hoc systemate utebantur Graeci et Romani ad scribendas voces Hebraicas et Iudaeo-Aramaicas. Nota bene systemata similia aliis linguis Semiticis in usu fuisse, sed non ipsissimum.

Nota bene terminos technicos qui ad rem phoneticam pertinent (e.g. dagesch, schwa, etc.) scribi solere orthographia Theodisca, eo quod Europaeos primus de eis docuit Gesenius, Germanus. Talia nomina Germanolatina, e.g. dagesch forte, schwa quiescens, et linguis vernaculis nonnumquam adhibentur.

Litterae Consonantes

[recensere | fontem recensere]
Littera Hebraea Littera Latina Notae Secundum modernos Israëlitas
א Inter vocalia interdum h ' (apostrophus)
ב b v
ג g g
ד d d
ה h nonnumquam ommissum h
ו v Consonans v, rarius w
ז z z
ח ∅, h vide infra ch, kh, vel h tantum
ט t t
י i Consonans. Nota bene /ji/ > i, e.g. יִשְׂרָאֵל = Israēl, קַיִן = Cain y saepe, rarius i tantum
כ ch ch seu kh
ל l l
מ m m
נ n n
ס s s
ע vide infra ' (apostrophus)
פ ph f
צ s tz seu ts
ק c c seu k
ר r r
ש s sh si habet punctum in dextera parte, s si in laeva
ת th t

Litterae pharyngeales

[recensere | fontem recensere]
  • Litterae ח et ע, plurimis verbis, antiquitus sonnabant /ħ/ et /ʢ/. Transcriptionibus igitur classicis saepissime ommituntur (nisi quod ח praesertim nonnumquam fit h). Saepissime, autem, tales litterae vocales colorant ut e fiant, e.g. חֲנוֹךְ = Enōch, נֹחַ = Nōe.
  • Nonnullis autem verbis, quando ח et ע ex phonematibus Protosemiticis *ḫ et *ġ (in loco phonematum frequentiorum *ḥ et *ʿ), potius fiunt ch et g, e.g. רָחֵל = Rachēl, עֲמוֹרָה = Gomorra. Patet haec phonemata, cum eadem littera scriberentur, nihilominus eo tempore iam distincta sonavisse, nempe ut /x/ et /ɣ/, aut fortasse /χ/ et /ʁ/, ut lingua Arabica nostrae aetatis.

Dagesch Forte

[recensere | fontem recensere]

Dagesch forte duplicatione seu geminatione litterarum repraesentatur. Litterae sine dagesch non dum leniri solebant. Ergo:

Littera Hebraica cum dagesch sine dagesch
ב bb b
ג gg g
ד dd d
כ cch ch
פ pph ph
ת tth th

Et eodem modo cum aliis litteris. Nota bene litteram r duplicari posse, cum dialecto Tiberiana linguae Hebraeae, quae usque ad aetatem nostram omnium cognotissima est, r duplicari non possit. Quando r duplicatur, scribitur vel rr, vel (ex usu Graeco) rrh.

Non scribuntur saepe vocales in lingua Hebraica praeter matres lectiones, id est litteras consonantes י (i) et ו (v) pro longae vocales ī et ū. Sed Masoretae Tiberiaditae creaverunt systema punctorum per quo vocales cortas scribere. Sequitur tabula horum signorum in littera aleph (א) impositorum.

Signum in aleph Nomen Hebraicum Sonum secundum alphabetum de sonibus Approximatio Latina Transliteratio apud Israëlitas hodiernos
אַ patah /a/ a a
אֶ segol /ɛ/ e brevis e
אֵ tzere /e/ e longa e
אִ hiriq /i/ ī ī
אׇ qamatz /ɔ/ o brevis, Biblice a longa a (quia hodie /a/ legitur)
אֹ holam /o/ o longa o
אֻ qubutz /u/ u u
אוּ shuruq /u/ u longa. Differt a qubutz quia vau scribitur hīc sicut mater lectionis ū
אְ shva /ă/ aut nihil a brevis aut nihil ə
אֲ hataf patah /ă/ a brevis a
אֱ hataf segol /ɛ̆/ e brevis e
אֳ hataf qamatz /ɔ̆/ o brevis ŏ

Scitor[1] quod, tametsi hic scriptae sint approximationes sonorum vocalium Hebraicae linguae, non systematice scripta sunt nomina Hebraica his approximationibus. Exempli gratia, nomen Iosue Hebraice scribitur יְהוֹשֻׁעַ (Jəhōsuʿa) et paroxytonum est, sed Latine scribitur Iosūe nec Ihōsua. Eodem modo, Hierosolyma licet scribi Ierūsālēm, tametsi Hebraice scribitur יְרוּשָׁלַיִם‎ (Jərūsālaīm), id est Irūsālaīm.

Saepe praeterea u brevis in nominibus Biblicis non scribitur, nam lingua Graeca abest; citius scribitur o (id est, omicron).

Exempla historica

[recensere | fontem recensere]

Translitteratio scriptae Hebraicae in abecedarium Latinum congresso inter Romanos et Iudaeos coepit. Hoc erat affectum priore translitteratione verborum Hebraicorum in alphabetum Graecum. Exempla gratia, de origine nominis provinciae Romanae Iudaeae (63 a.C.n), hoc nomen est allatum ex verbis Graecis Ἰούδα (Iouda) et Ἰουδαία (Ioudaia). Haec verba videntur in capite primo Esdras (Ezra 1:2-8) in Septuaginta (LXX), quae est interpretatio Hellenisma Bibliae Hebraicae in linguam Graecam et verba Graeca de qua causa sunt translitterationes verbi Hebraici יהודה (Iehuda), quod in lingua Latina videtur ut Iudah, Iudas, et Iude (Anglice Judah, Judas, et Jude).

Saeculo primo, Satura 14:96 Iuvenalis verba Hebraica sabbata, Iudaicum, et Moyses utitur. Quae verba ex lingua Hebraica via lingua Graeca afferre in Latinam videantur.

Saeculo quarto et quinto Latinae interpretationes Bibliae Hebraicae nomina propria scribunt in orthographia Latina (Anglice: Romanization). Nomina familiaria lectoribus contemporaneis in lingua Latina in lingua Anglicaque et in multis alteris linguarum mundi, oriuntur ex his orthographiis Romanis. Biblia Vulgata, a principio saeculi quinti, demonstrare interpretationem primam Bibliae Hebraicae intellegitur. Magisquam, Vulgata etiam transcribit verba particular

De ortu Sionismi circa saeculo 19 et 20 quidam Iudaeorum usum alphabetae Latinae magis quam consonantario Hebraico proponerunt, fortasse ut pro pluribus hominum ad discendam linguam Hebraicam auxilium sit. Unus illorum Itamar Ben-Zion Ben-Yehuda erat, fortasse melius cognoscitur a nomine Itamar Ben Avi (aut: Itamar Ben-Avi). Pater cuius, Elieser Ben Iehuda, Itamarem eduxit ut primus loquens linguam Hebraicam Hodiernam naturaliter et faciliter. Anno 1927, Itamar Ben-Avi librum biographicum de vita patris in lingua Hebraica in alphabeticam Latinam inscripsit, quae impressit titulo Avi. Liber biographicus ille nunc in catalogo interretiali apud Bibliothecam Nationalem et Israelianam continetur). Quamquam, post exemplum hoc, lingua Hebraica Hodierna non saepe discitur a discipulis contemporaneis sine cognoscendis eorum de consonantario Hebraico in qua lingua Hebraica saepissime scripta est hodie.[2]

  1. https://sesquiotic.com/2015/09/16/scitur/: 'You can even use a third-person future imperative passive: scitor. It’s very difficult to translate into English, but a hack job would be “I command that it come to be known.”'
  2. Aytürk, İlker (2007-07-01). "Attempts at romanizing the Hebrew Script and their failure: Nationalism, religion and alphabet reform in the Yishuv". Middle Eastern Studies 43 (4): 625–645

Nexus interni