Pulmentum Turcicum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Pulmentum Turcicum.

Pulmentum Turcicum (Hebraice סלט טורקי) sive pulmentum acre (Turcice acılı ezme) est pulmentarium holerum minutatim concisorum in suco lycopersici quod saepe adhibetur in re coquinaria Turcica et Israelena.

Pulmentum solet e capsico rubro, cepa, petroselini et corandri foliis, minutatim concisiss fieri, in iure lycopersici maceratis. Pulmentum cumino, sale, pipere conditur.

His praeceptis sunt qui addunt lycopersicos frustatim concisos, vel erise de capsico, vel capsicum assum (in loco crudi).

Hoc pulmentum solet in gustationibus vel in margine apponi, et super panem edi.

Nexus Externi[recensere | fontem recensere]

  • Praecepta Turcica (Anglice)
  • Praecepta Israelena (Hebraice)
Vicilibri Lege de pulmento Turcico in Vicilibris.