Erise

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Erise Africanum de capsico.

Erise[1] (Arabice هريسة harīsa) est genus pulmenti mediorientalis quod elisum vel tritum paratur. Sunt saltem duo cibi quae hoc nomine designantur, quorum alterum e frumento, alterum e capsico fit.

De nomine[recensere | fontem recensere]

Erise Armeniacum de frumento.

Vox Arabica quae‎‎ est هَريْسَة harīsah significat elisam (هرس haras 'elidere'; cf. vocem Hebraicam הרס haras 'destruere').

Variae orthographiae in operibus Latinis reperiuntur:

Erise de frumento[recensere | fontem recensere]

Iamboninus Liber de ferculis German MS Monacensis Cgm 415 f 5v Erise von Reiss pars 1.jpg
Erise von Reiß: praeceptum Theodisce scriptum. Iamboninus Cremonensis, Liber de ferculis et condimentis (BNF MS Cgm 415 ff. 5v-6r)

Erise de frumento Iamboninus describit, et usque ad hunc diem parant Armeni et Suri. Est quoddam genus pultis quod ex alicis, tritico eliso vel quodam frumento, et carne adiposa, saepissime agnina gallinaceave fit

Erise de capsico[recensere | fontem recensere]

Erise de capsico originem ab Africa Septentrionali (Tunisia, Libya, Algeria, Maroco, etc.) ducit, sed nunc per orbem in usu est. Est condimentum vel embamma, nempe ius pungens capsicatum, quod fit ex tritura capsicorum variorum (saepe Baklouti et serranorum inter alias) aromatumque et herbarum, exempli gratia allio, coriandri semine, croco, careo, et oleo.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Iambonini Liber de ferculis, 21 et seq. Vide plura in parte de nomine et imaginem nostram

Nexus interni