Incantatio serpentium
Appearance
Incantantio serprentium[1] est genus spectaculi publici in quo incantator, instrumento musico canens, quasi per hypnosim, serpenti moderari videtur. Hodie praecipue in India aliisque terris Asiae Meridianae reperitur.
De historia
[recensere | fontem recensere]Nonnullae mentiones similis incantationis in Bibliis reperiuntur:
- Psalmus 58.5–6: "Venenum illis in similitudinem serpentis, / sicut aspidis surdae et obturantis aures suas, / quae non exaudiet vocem incantantium / et venefici incantantis sapienter."
- Ecclesiasticus 12.13: "Quis miserebitur incantatori a serpente percusso et omnibus, qui appropiant bestiis?"
Romani antiqui putabant Marsis, populo Italiae, naturalem vim contra serpentes infuisse. Itaque postea incantatores serpentium marsi appellati sunt.[2]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ D. Dionysii Cartusiani Opera Omnia, tomus XXXVI (Tornaci: typis Cartusiae Sanctae Mariae de Pratis, 1908), p. 721.
- ↑ Dictionary of Medieval Latin from British Sources apud ΛΟΓΕΙΟΝ, s.v. "marsus" Carolus Du Cange et al. (1883-1887). Glossarium mediæ et infimæ Latinitatis. Niortii: Favre s.v. "Marsi".
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad incantationem serpentium spectant. |