Chora (locus medius)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Chora (Neograece χώρα, f.sg.) est appellatio ubique in Graecia, imprimis autem in insulis, usitata ad medium regionis sive insulae locum appellandum.

Significatio verbi lexicalis est ‚vicus‘, ‚regio‘, ‚terra‘. Itaque notio urbi (polis, πόλις sive asty, ἂστυ) contraria est et in sermone cottidiano plerumque publicum loci principalis nomen explet.

Portus Chorarum plerumque in excelsis positarum saepe Scala (Graece Σκάλα ‚locus navem appellendi‘; ex verbo latino scalae) vocatur.

Antiquitas[recensere | fontem recensere]

Archaeologi et historici notione Chora loca antiquas urbes ambientia, quae agriculturae usui erant, appellant, imprimis ambientia urbium Graeciae antiquae (polis).

Eodem sensu etiam in Aegypto antiqua temporis Ptolemaeorum intra urbem capitalem Alexandriam et reliquas Aegypti regiones "Chora" appellatas differtur.

Nexus interni