Latinitas bona

Danaë

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Vide etiam paginam discretivam: Danaë (discretiva)

Danaë impraegnata saeculo 5 a.C.n. picta
Danaë impraegnata saeculo 18 picta

Danaë (gen. -ës, dat. -ae, acc. -ën, abl. -a) (Graece Δανάη) est in mythologia Graeca filia Acrisii, regis Argorum, et mater Persei ab Iove.

Fabulae[recensere | fontem recensere]

Spe deceptus sine heredibus, Acrisius oraculum consuluit num fortuna sua mutatura sit. Oraculum ei dixit a prole suae filiae quondam eum moriturum. Quam, cum liberis careret (ne status mutaretur), in aeratam turrim cavernamve clausit. Sed Iuppiter pluvia aurea eam visitavit et gravidam fecit. Paulo post, eorum filius Perseus nascitur.

Extimescens et caede stirpium iram deorum lacessere nolens, Acrisius ambo in arca lignea in mare exposuit. Tamen mari a Neptuno placato supervixerunt. Alluvione ad Cycladum insulam Seriphon adiecti sunt, ubi a Dictye (frater regis Polydectes) recepti sunt et puer educatus est.

Multis annis post, cum Perseus Medusam necavisset et Andromedam liberavisset, praedictio oraculi vera probata est.

Nonnumquam dicitur cum Perseoab undis in Latium ablatam esse et ibi, Pilumno nuptam, urbem Ardeam condidisse[1].

In litteris[recensere | fontem recensere]

Iuppiter Danaem in Iliade feminas, quas amaverat, enumerans nominat[2]. In Piscatoribus, Aeschyli dramate satyrico, Danae et Perseus retibus piscariis in Seripho capti describebantur. De Acrisio Sophoclis et Danae Euripidis minime novimus. Antonius Thylesius in Imbre aureo Danaes carcerem et Iovis adventum adumbravit[3].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Vergilii Aeneis, VII 410.
  2. XIV 319.
  3. Imber aureus, editio anni 1529.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]