Gastronomia Vasconica

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Olla thunni.
Punctuli.
Caesus Idiazabal.
Gadus modo pil-pile.

Gastronomia Vasconica est summa morum alimentorum, ciborum, et historiae Vasconiae, iam in Vasconia Cispyrenaica, iam Transpyrenaica. Ob locum Vasconiae inter montes et mare, alimentis Vasconiae saepe insunt pisces, holera, et carnes.

Cibi et potiones[recensere | fontem recensere]

Holera praecipua in Vasconicis alimentis sunt holera quae in montibus coluntur. Fabae sunt clarae, tamen asparagi, cinarae, porra, et capsica. Capsica praeclara sunt Gernicae. Ex Americis nautae et conquisitatores patatas in Vasconiam tulerunt.

Carnes clarae sunt bovis et porci, sed saepe carnes in tomaculis et farciminibus cum condimentis complentur.

Inter pisces, praeclarus est gadus, saepe in salsamenta, sed etiam in cibis Vasconicis thunni et merluccii. Etiam gustosae sunt Angillulae iuvenes frixae in oleo cum allio.

Vasconia clara est ob pomacium vel siceram et domus sicerae (Vasconice: sagardotegiak), et ob caseos Idiazabal et Roncal. Etiam notum vinum est Txakoli. Sicera Vasconiae iam laudata est ab Aimerico Picaudo saeculo XII[1].

Alimenta salsa[recensere | fontem recensere]

Alimenta dulcia[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Gastronomiam Vasconicam spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Aimerici Picaudi Iter pro peregrinis ad Compostellam VII, in codice Calixtino, A. Stones et J. Krochalis ediderunt apud "The Pilgrim's Guide: A Critical Edition" 1998