Maynus de Mayneriis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Dyalogus creaturarum moralizatus (Coloniae, 1481): titulus manu tinctus

Maynus de Mayneriis seu Maninus Mediolanensis (apud posteriores "Magninus"; Italiane Maino de' Maineri; mortuus inter annos 1364 et 1368) fuit scriptor in lingua Latina de rebus diaeteticis et cibariis.[1]

Dyalogus creaturarum moralizatus (Coloniae, 1481): colophon

Mediolani ut videtur inter annos 1290 et 1295 natus, eadem in urbe educatus, Lutetiae eruditus est, ubi patronus Andreas Ghinus[it] consiliarius merebat regibus Carolo IV et Philippo VI. Maynus his annis opus philosophicum Tractatum de intentionibus secundis composuit et contubernali nobili Thoma Saluciensi dicavit.[2] Iam magister artium in universitate, baccalaureatus est in medicina anno 1326. Ab hoc fere anno medicus meruit iuxta regem Scotorum Robertum Brussium, qui iam multos annos aegrotans anno 1329 mortuus est.[3]

Maynus anno 1331, Lutetiam reditus, nuper maritus, a papa Ioannis XXII officium magistri regentis facultatis medicae retinere permissus est, rue de la Harpe his annis habitans.[4] Andreas Florentinus ab 1329 episcopus Atrebatensis meruerat, unde Turnacum anno 1334 translatus est: eo Maynus anno 1336 properavit. Ante annum 1346, Andrea iam mortuo, Maynus Mediolani revenit ubi aulam dominorum Vicecomitum Ioannis et Luchini frequentavit, medicus ab initio Luchino, mox Ioanni, dein Galeacio II et Barnabae operam dedit. Anno 1347 "magister Maynus fysycus" iuxta Isabellam de Flisco (Isabella Fieschi), Luchini coniugem, Venetias profectus est.

Mediolani in regione Portae Ticinensis ab 1351 habitabat, sed ab 1364 prope Papiam in castello Pandino[en]. Anno 1360 Librum octo tractatuum et Libellum de preservatione ab epidemia perfecit.[5] Ultimis annis Papiae apud universitatem medicinam docuisse censetur.[6]

Regimen sanitatis Magnini Mediolanensis (Lovanii, 1482): titulus manu tinctus

"Magnum astrologum" in aula Vicecomitum meruisse refert Petrarca.[7] Maynus iam in Francia fist à Paris plusieurs jugemens particuliers de la science de astrologie ("Lutetiae speciales aliquot diiudicationes scientiae astrologicae fecerat") secundum Simonem de Phares[fr] astrologum aevi posterioris. Theorica corporum caelestium[8] opus adhuc ineditum, ad scientiam astrologicam pertinet.

Regimen sanitatis Magnini Mediolanensis (Lovanii, 1482): colophon

Opus eius principale fuit Regimen sanitatis,[9] anno 1331 confectum et patrono Andrea Ghino[it] dicatum, eo tempore episcopo Atrebatensi. Inter 1331 et 1336 Compendium regiminis sanitatis confecit et ad Antonium de Flisco (Isabellae fratrem) dicavit.[10] Opusculum de saporibus a gastronomis celebratur, cuius recensio brevior in regimine sanitatis incorporatur (cap. 20) sed recensio longior separatim servatur. Huius opusculi editio anno 1934 a Lynn Thorndike divulgata est; commentarium Terentius Scully recentius divulgavit.[11] Insuper Liber octo tractatuum,[12] hodie usque ineditum, de re diaetetica disserit.[13]

Opera[recensere | fontem recensere]

Regimen sanitatis Magnini Mediolanensis cum aliis variorum operibus (Parisiis, 1506): titulus
  • 1323 : Tractatus de intentionibus secundis
  • 1331 : Regimen sanitatis (olim falso Arnaldo de Villanova adscriptum)
  • 1331/1336 : Compendium regiminis sanitatis ad dominum Antonium de Flisco
  • c. 1335? : Opusculum de saporibus (vide hanc paginam)
  • c. 1350 : Theorica corporum caelestium
  • 1360 : Liber octo tractatuum inter quos "De aquis" et "De aquis specialibus artificiose factis"
  • 1360 : Libellus de preservatione ab epidemia
  • Dyalogus creaturarum moralizatus (auctore haud certo; interdum Nicolao Pergameno adscriptus)[14]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. De vita vide #Palumbo (2006); #Proctor (1995) pp. 3-27
  2. Ms. Hispalensis (Bibliotheca capitulare et Columbina) 5.6.12; #Palumbo (2006). Vide "Tommaso II marchese di Saluzzo" apud Treccani
  3. #Proctor (2007) pp. 19-21
  4. William J. Courtenay, Parisian Scholars in the Early Fourteenth Century: A Social Portrait (Cantabrigiae, 1999) pp. 74, 224
  5. #Simonini (1923)
  6. Tiziana Pesenti, "Le origini dell'​insegnamento medico a Pavia" in Storia di Pavia vol. 3 fasc. 2 (1990) pp. 454-474, vide pp. 462-464; #Proctor (2007) p. 18 et nota 8
  7. Franciscus Petrarca, Seniles III ep. 1; Ferdinando Gabotto, "L'astrologia nel quattrocento" in Rivista di filosofia scientifica vol. 8 (1889) p. 396
  8. Ms. Ambrosianus Mediolanensis E 114 sup., cc. 45-64; #Palumbo (2006)
  9. Mss. Bethesdensis NLM 513 (anno 1487 Leith in oppido exscriptus), Vaticanus Pal. Lat. 1098 et 1331, Seitenstetten 193; versiones Hibernicae mss. Dublinensis RIA 24.P.26, TCD 1315. #Proctor (1995), (2007) pp. 23-25; #Pucci Donati (2006)
  10. Ms. Parisiensis Arsenal 873 ff. 1r-34r ~; #Proctor (2007) p. 22 et nota 26
  11. #Thorndike (1934); #Scully (1986); vide et #Pucci Donati (2006)
  12. Mss. Mettensis 277 et Monacensis CLM 666; #Thorndike (1934) p. 184 notas 2-3
  13. Mss. Cantabrigiensis Peterhouse 182; Cracoviensis Bibl. Iagellonica 821 et 843; Mettensis 277; Vaticana Pal. Lat. 1213; Monacensis CLM 666. #Proctor (2007); #Thorndike (1934) p. 184 notas 2-3
  14. #Rajna (1884-1888); #Palumbo (2006)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Editiones operum antiquiores
  • 1481 : Dialogus creaturarum. Coloniae: Conradus Winters Textus
  • 1482 : Regimen sanitatis Magnini Mediolanensis ... Attrebatensi episcopo directum. Lovanii: Iohannes de Westfalia Textus apud Gallica
  • 1495 : Regimen sanitatis Magnini Mediolanensis ... insuper Opusculum de flegbotomia [etc.]. Lutetiae: Felix Baligault Textus apud Gallica
  • 1506 : Regimen sanitatis Magnini Mediolanensis ... insuper Opusculum de fleubotomia editum a perspicacis ingenii viro magistro Reginaldo de Villanova; additur quoque Astronomia Hypocratis,... de variis egritudinibus et morbis; item Secreta Hypocratis; item Averrois de venenis; item quid pro quo appotecariorum nuperrime castigatum, accuratissimeque per Nicholaum Rabby recognitum, cum nonnullis insuper Avicenne ac plerumque aliorum auctorum in margine cartharum insertis. Lutetiae: Jehan Petit Textus apud Gallica
  • 1517 : Regimen sanitatis Magnini Mediolanensis ... insuper Opusculum de flebothomia [etc.]. Lutetiae: Jehan Petit Textus apud Gallica
  • 1524 : Regimen sanitatis Magnini Mediolanensis ... insuper Opusculum de flebothomia [etc.]. Lutetiae: Jehan Petit Textus apud Gallica
Eruditio
  • Margherita Palumbo, "Maineri, Maino" in Dizionario biografico degli Italiani (Romae: Treccani, 2006) (fons principalis biographiae nostrae)
  • Caroline Proctor, Perfecting prevention: the medical writings of Maino de Maineri (d.c. 1368). Dissertatio universitatis Sancti Andreae, 1995 Textus
  • Caroline Proctor, "Physician to The Bruce: Maino De Maineri in Scotland" in Scottish Historical Review vol. 86 (2007) pp. 16-26 JSTOR
  • Enrico Carnevale Schianca, "Maino de Maineri e l’Opusculum de saporibus [con traduzione]" in Appunti di Gastronomia vol. 31 (2000) pp. 13-47 [1]
  • Francesca Pucci Donati, "Dietetica e cucina nel Regimen Sanitatis di Maino de’ Maineri" in Food & History vol. 4 (2006) pp. 107-132
  • Pio Rajna, "Intorno al cosidetto Dialogus creaturarum ed al suo autore" in Giornale storico della letteratura italiana voll. 3-11 (1884-1888)
  • Terence Scully, "The Opusculum de Saporibus of Magninus Mediolanensis" in Medium aevum vol. 54 (1986) pp. 178-207 JSTOR
  • R. Simonini, Maino de' Maineri ed il suo Libellus de preservatione ab epydimia. Modena, 1923
  • Lynn Thorndike, "A Medieval Sauce-Book" in Speculum vol. 9 (1934) pp. 183-190 JSTOR
  • Ernest Wickersheimer, Dictionnaire biographique des médecins en France au moyen âge (Lutetiae, 1936) vol. 1 pp. 533-534