Thomas Wright

E Vicipaedia
Wikidata Thomas Wright
Res apud Vicidata repertae:
Thomas Wright: imago
Thomas Wright: imago
Nativitas: 23 Aprilis 1810;
Obitus: 23 Decembris 1877; Londinium
Patria: Britanniarum Regnum

Memoria

Sepultura: Brompton Cemetery

Thomas Wright (natus die 21 Aprilis 1810 apud Ludlow in Salopiensi comitatu, mortuus die 23 Decembris 1877 Londinii) historicus atque archaeologus Britannicus fuit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Studiis Cantabrigiae perfectis anno 1836 Londinium venit ubi merita multa sparsit tamquam historicus culturae litterarumque et archaeologus; lucubrationes eius etymologicae necnon editiones monumentorum veterum minus diligenter factae esse videntur.

Inter opera permulta mentionis digna sint haec: »Queen Elizabeth and her times« (1838, duorum voluminum); »Essays on the literature, superstition and history of England in the middle ages« (1846, duorum voluminum) und die »Biographia britannica literaria« (1842–46, duorum voluminum), ubi agitur de periodis Anglosaxonica et Anglonormannica; porro »The Celt, the Roman, and the Saxon« (1852); »Dictionary of obsolete and provincial English« (1857, volumina duo); »Domestic manners in England during the middle ages« (1861; nova editio »Homes of other days«, 1871); »Anglosaxon and old English vocabularies« (1857 et 1873 privata impressio; editio altera a Wülker, 1884, duorum voluminum); »Early mysteries and other latin poems of the Xll. and XIII. centuries« (1838); »The Chester plays« (1841); »Political songs of England from the reign of John to that of Edward II.« (1859–61, duorum voluminum) et »Uriconium. a historical account of the ancient Roman city« (1872).

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Thomam Wright spectant.