Rolandus Bonaparte

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Rolandus Bonaparte
Res apud Vicidata repertae:
Rolandus Bonaparte: imago
Nativitas: 19 Maii 1858; Lutetia
Obitus: 14 Aprilis 1924; Lutetia
Patria: Francia

Officium

Officium: praeses
Munus: botanista, geographus, speleologist, scriptor, esperantista, photographer

Familia

Genitores: Pierre Napoleon Bonaparte; Eleonore Justine Ruflin
Coniunx: Marie-Félix Blanc
Proles: Maria Bonaparte
Familia: Bonaparte

Rolandus Neapolio Bonaparte, sextus princeps Canino et Musignano (natus clara familia Bonaparte Lutetiae die 19 Maii 1858; ibidem mortuus die 14 Aprilis 1924) fuit scriptor,naturae studiosus, anthropologus et botanista Francicus. Siglum scientificum eius est Bonap. Discipulus in Schola militari Sancti Cyrus erat. Die 18 Novembris 1880 in matrimonium duxit Lutetiae Mariam-Felicem Blanc, filiam viri argentarii et aleatorii possessoris Francisci Blanc. Matrimonio ei, quod valde felix fuisse videtur, Maria Bonaparte orta est. Ea psychoanalysis perita fuit, quae anno 1907 principi Graeciae Georgio nupsit.

Uxor autem paulo post partum phthisi mortua ei fortunas maximas reliquit. Itaque Rolandus multas expeditiones in Africam, Asiam et Americam parare atque instituere potuit. In villa sua Parisiensi ad stratam Avenue d'Iéna n° 10 sita collectiones scientificas tenebat; ibi herbarium totius mundi maximum videri potuit. Quod post mortem Societas geographiae, cuius praeses Rolandus fuerat, accepit. Anno 1919 autem praefuit Societati botanicae Francicae.

Tituli et honores[recensere | fontem recensere]

Rolandi Bonaparte photographia cum tribus Australianis, Lutetiae 1885

Opera selecta[recensere | fontem recensere]

  • 1884 Les Habitants de Suriname, notes recueillies à l'Exposition coloniale d'Amsterdam en 1883
  • 1885 Les Derniers voyages des Néerlandais à la Nouvelle-Guinée
  • 1890 Le Premier établissement des Néerlandais à Maurice
  • 1891 Une Excursion en Corse

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • France Duclos, « Un collectionneur, sa bibliothèque et la Société de géographie : Roland Bonaparte (1858-1924) », dans Acta geographica, n°107, 1996.
  • Gérard Joly, « Bonaparte (Prince Roland) », in Dictionnaire biographique de géographes français du XXe siècle, aujourd'hui disparus, PRODIG, Paris, hors-série Grafigéo, 2013, p. 39 (ISBN 9782901560838).
  • R. Verneau, « Le Prince Roland Bonaparte », Journal de la Société des améicanistes, vol. 16,‎ 1924, p. 389-394

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]