Legio Honoris

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Insigne equitis Legionis Honoris.
Napoleo imperator crucem et aquilam grandem Legionis Honoris gerere solebat.
Napoleo nonnullas ex primis legiones honoris ad castra Gesoriaci die 16 Augusti 1804 tribuit.
Prima concessio Legionis Honoris, die 15 Iulii 1804, ad Sanctum Ludovicum Aegrotorum, a Ioanne Baptista Debret picta (1812).
Franciscus Hollande, Grandis Magister legionis ex 2012, aurea et rubra Crucis Grandis insignia gerit.

Legio Honoris, plene Ordo Nationalis Legionis Honoris (Francice Ordre national de la Légion d'honneur),[1] est ordo Francicus a Napoleone Bonaparte die 19 Maii 1802 constitutus. Ordo est maximum Franciae ornamentum, in quinque gradus divisum: eques (chevalier), praefectus (officier), dux (commandeur), praefectus grandis (grand officier), et crux grandis (grand croix). Sententia ordinis est Honor Et Patria (Francice Honneur et Patrie), et sedes est Palatium Legionis Honoris, in laeva Sequanae ripa Lutetiae situm.[2]

Consulatus[recensere | fontem recensere]

Per res novas Francicas, omnes ordines equestris dignitatis Francici aboleti sunt, ab armis honoris substituti. Desiderium fuit Napoleonis, Primi Consulis et dictator militaris de facto, praemium creare ut milites et homines togati probarentur, et ex eo optato nata est legio honoris,[3] corpus hominum quod non fuit ordo equester, quia Napoleo putabat Franciam egere agnitione meriti, non nova nobilitatis ratione. Legio autem organizatione veterum ordinum equestrium Francicorum usa est, sicut Ordo Sancti Ludovici. Praeterea, insignia legionis Ordinis Sancti Ludovici similia sunt, qui etiam taenia rubra usus est.

Legio legionem Romanam laxe imitata est, legionariis, praefectis, ducibus, cohortibus regionalibus, et concilio grande praedita. Maximus gradus non fuit crux grandis, sed aquila grandis (grand aigle), gradus hominis qui omnia insignia crucum grandium gessit. Stipendia sodalibus numerata sunt:

  • 5000 franca? praefecto grandi
  • 2000 franca duci
  • 1000 franca praefecto
  • 250 franca legionario

Legione constituta, magister grandis semper fuit caput civitatis, nunc praeses. Praeses Franciscus Hollande ex 15 Maii 2012 est grandis magister et ex officio Grandis Crux.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Vestimenta graduum quinque et eorum insignia: 1, eques; 2, praefectus; 3, dux; 4, praefectus grandis; 5 crux grandis. Tabula Francice signata.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Olim Ordo Regalis Legionis Honoris (Ordre royale de la Légion d'honneur).
  2. Praemium Legionis Honoris multos habet titulos, de gradibus quinque dependentes: eques Legionis Honoris (Chevalier de la Légion d'honneur), praefectus Legionis Honoris (Officier de la Légion d'honneur), dux Legionis Honoris (Commandeur de la Légion d'honneur), praefectus grandis Legionis Honoris (Grand Officier de la Légion d'honneur), et crux grandis Legionis Honoris (Grand'Croix de la Légion d'honneur). Nomen honneur saepe Francice capitalizatur, ut in nomine legionis palatii (Palais de la Légion d'Honneur) scribitur.
  3. Pierre-Louis Roederer, "Speech Proposing the Creation of a Legion of Honour," in Napoleon: Symbol for an Age, A Brief History with Documents, ed. Rafe Blaufarb (Novi Eboraci: Bedford/St. Martin's, 2008), 101–102.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Legionem Honoris spectant (Légion d'Honneur, National Order of the Legion of Honour).