Roman numeral 10000 CC DD.svg

Montes Transantarctici

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Montes Transarctici in Terra Victoriae septentrionali prope Caput Robertsianum.
Proprietates geographicae.
Despectus ex aere in Glaciarium Beardmore anno 1957.
Despectus ex Landsat inGlaciarium Byrdianum.

Montes Transantarctici sunt montes perpetui in Antarctica qui trans continentem a Capite Adare in Terra Victoriae septentrionali ad Terra Coatsianam praeter nonnullas interruptiones extenditur. Hi montes Antarcticam Orientalem et Antarcticam Occidentalem dividunt. Comprehendunt nonnullos greges montanos separatim nominatos, qui saepe in minores iactus vicissim dividuntur.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Hi montes perpetui extenduntur inter Mare Rossianum et Mare Weddellianum per omne spatium Antarcticae; ergo nomen. Montes Transantarctici, circa 3500 chiliometrorum longi, sunt unus ex longissimis montibus perpetuis telluris. Hi montes, 100–300 chiliometra lati fines sunt Antarcticae Orientalis et Antarcticae Occidentalis. Lamina Glaciaria Antarcticae Orientalis totam Montium Transantarcticorum longitudinem secundum latus Hemisphaerii Orientalis terminat, latusque Hemisphaerii Occidentalis a Mari Rossiano in Terra Victoriae a Capite Adare ad Fretum McMurdoanum, Laminam Glaciariam Rossianam a Freto McMurdoano Sound ad regionem prope Glaciarium Scottianum et Lamina Glaciaria Antarctica Orientalis procul terminat.[1]

Culmina et valles siccae Montium Transacticorum sunt nonnulli e paucis locis in Antarctica a glacie non operti, quarum altissimi plus quam 4500 metra super aequor maris stant. Valles Siccae McMurdoanae, prope Fretum McMurdoanum patentes, sunt praecipua res Antarctica: terrae quae nive et glacie carent ob praecipitationem et ablationem glaciei in vallibus quam minimam. Altissimus Montium Transantarcticorum mons est Mons Kirkpatrick, 4528 metra alta, in Montibus Reginae Alexandrae situs. Culmina secreta a glacie circumdata nunatak appellantur.

Biologia[recensere | fontem recensere]

Spheniscidae, phocidae, et aves maritimae secundum litus Maris Rossiani in Terra Victoriae habitant, sed sola res vivae in interioribus montium perpetuorum regionibus sunt bacteria,[2] lichena, algae, fungi.

Nexus interni

Montes et aliae proprietates magni momenti, ordine geographice a Mari Rossiano ad Mare Weddellianum perscriptae:

Terra Victoriae[recensere | fontem recensere]

Montes medii[recensere | fontem recensere]

Montes Reginae Matildae[recensere | fontem recensere]

Montes australes[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Hogan 2011.
  2. Sokol et al. 2013.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Hogan, C. Michael. 2011. Ross Sea. Ed. P. Saundry et C. J. Cleveland. Encyclopedia of Earth. Vasingtoniae: National Council for Science and the Environment.
  • Sokol, Eric, Craig W. Herbold, Charles K. Lee, S. Craig Cary, et J. E. Barrett. 2013. Local and regional influences over soil microbial metacommunities in the Transantarctic Mountains. Ecosphere 4:136. doi:10.1890/es13-00136.1. Abstractum.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Montes Transantarcticos spectant.