Societas Philosophica Americana

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Aula Philosophica anno 2008 picta

Societas Philosophica Americana,[1] vulgo American Philosophical Society, suadentibus Beniamino Franklinio, Ioanne Bartram aliisque anno 1743 Philadelphiae condita est. Anno 1769 cum Societate Americana ad Scientiam Utiliorem Promovendam (American Society for Promoting Useful Knowledge) coniuncta est, et ab eo anno nomen plenius American Philosophical Society Held at Philadelphia for Promoting Useful Knowledge gerit. Etiam hodie congressus crebriter convocat museumque necnon bibliothecam tenet. Symbolae periodicae titulis Transactions of the American Philosophical Society (ab anno 1771) et Proceedings of the American Philosophical Society (ab anno 1838) divulgat. In Aula Philosophica ad numerum 104 South Fifth Street Philadelphiae sedet.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. De nomine Latino vide e.g. hic

Nexus externi[recensere | fontem recensere]