Subantarctica
Subantarctica est regio in Hemisphaerio Australi sub septentriones regionis Antarcticae sita. Hic locus fere latitudinem habet inter 46° et 60° australes aequatoris. Regioni subantarcticae sunt multae insulae in australibus oceanorum Indici, Atlantici, Pacifici partibus, praecipue eae ad septentriones Coitus Antarctici versus iacentes. Glaciaria subantarctica, secundum definitionem, in insulis intra regionem subantarcticam patent; omnia autem glaciaria quae in ipso continente Antarctica iacent, secundum definitionem, glaciaria antarctica putantur.

Diagramma maiorum fluminum oceanicorum Flumen Circumpolare Antarcticum monstrat. Cum circulatione thermohalina orbis terrarum, FCA clima regionis et telluris vehementer movet.

Circulatio thermohalina? Telluris clima regionis et orbis terrarum vehementer adficit. Viae caeruleae flumina oceanica alta, viae rubrae flumina superficiales imitant.

Antarctica et insulae circumiacentes.

Despectus ex satellite mediae Georgiae Australis: Glaciarium Harker, Sunus Cumberland, Paeninsula Thatcher, Montes Perpetui Allardyce, Mons Paget.
Nexus interni
Bibliographia[recensere | fontem recensere]
- Radok, U., et D. Watts (1975). "A synoptic background to glacier variations of Heard Island". Snow and Ice (Proceedings of the Moscow Symposium, Augusto 1971) (104 ed.). Wallingford, Oxfordshire, UK: International Association of Hydrological Sciences. pp. 42–56
- Truffer, M., D. Thost, et A. Ruddell (2001). "The Brown Glacier, Heard Island: its morphology, dynamics, mass balance and climate setting". Antarctic CRC Research Report No. 24. Hobart, Tasmania: Cooperative Research Centre for the Antarctic and Southern Ocean Environment, University of Tasmania. pp. 1–27
- Kiernan, Kevin, et Anne McConnell (2002). "Glacier retreat and melt-lake expansion at Stephenson Glacier, Heard Island World Heritage Area". Polar Record 38 (207): 297–308
- Carroll, Paul (1 Martii 2004). "The South Atlantic and Subantarctic Islands". Derby, Britanniarum Regnum: Paul Carroll
Nexus externi[recensere | fontem recensere]
- "U.S. Geological Survey, Atlas of Antarctic Research," apud gisdata.usgs.gov