Jump to content

Regina Caeli

E Vicipaedia
(Redirectum de Regina caeli)

Haec commentatio nondum stipula est.

Oportet intra tres menses paginam corrigere. Etiam minimis paginis Vicipaedianis habendus est:

  • Titulus in primo exordio typis crassioribus repetitus
  • Comprehensio (200 vel plurium litterarum) quae rem apte describat
  • Nexus extra-Vicipaedianus (sive et fons bibliographicus) qui et titulum et rem ipsam satis corroboret
  • Nexus interni caerulei ex hac pagina et in hanc paginam ducentes; categoriae caeruleae (quibus absentibus formula {{Dubcat}} ponatur); pagina annexa apud Wikidata (aut formula {{Nexus interviciales absunt}})
  • Cetera hac encyclopaedia digna, velut descriptio (explicationes, historica, exempla); imago necnon titulus suffixus; ceteri nexus externi siqui utiles sint; bibliographia.
Tres Mariae ad sepulcrum Iesu Christi. Opus Ludovici Ferdinandi Schnorr de Carolsfeld anno 1835 pictum.
Audio

Regina caeli est prex, qua tempore paschali oratur. Etiam Papa die Dominica ac aliis diebus festis inter tempus Paschale meridie a fenestra aedificii apostolici loco orationis "Angelus Domini" hanc precem recitat.

Verba huius orationis sunt:

Regina caeli, laetare, alleluia.
Quia quem meruisti portare, alleluia.
Resurrexit, sicut dixit, alleluia.
Ora pro nobis Deum, alleluia.
Gaude et laetare, Virgo Maria, alleluia.
Quia surrexit Dominus vere, alleluia.
Oremus. Deus, qui per resurrectionem Filii tui Domini nostri Iesu Christi mundum laetificare dignatus es: praesta, quaesumus, ut per eius Genetricem Virginem Mariam perpetuae capiamus gaudia vitae.
Per eundem Christum Dominum nostrum. Amen.
Notatione Gregoriana.