Alcidas

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Alcidas (Graece: Ἀλκίδας) fuit navarchus Spartanus.

Anno 428/427 a.C.n.Mytilenaeis ab Atheniensibus obsessis, cum auxilium ferri vellent Peloponnesii, missus est Alcidas Spartanus cum navibus quadraginta. Eo pervenit septem diebus post Mytilenen captam et, consilio habito, ad Peloponnesum redivit, nec Mytilenem recuperare conatus est.

Myonnesum attigit parvam insulam, ubi quos in itinere captivos ab insularum littoribus abripuerat supplicio plerosque affecit. Deinde a Myonueso Ephesum iter tenuit. Mox tamen ab Epheso digressus, celeriter ad Peloponnesum fugit, sed eum persecutus est Paches, navarchus Atheniensis usque ad Patmum insulam.

Postea, Alcidas et Brasidas consiliorum socius adversus Corcyram navigaverunt (427 a.C.n.). Hic Peloponnesi navibus Corcyraeis et Atheniensibus se opposuerunt. Quo proelio superiores fuerunt Spartiani. Postridie, in promontorium Leucimnam ex navibus egressi, agros vastaverunt.

Sed postquam significatum est iis sexaginta naves atticas venire, magna celeritate Peloponnesi domum redierunt.

Anno 426 a.C.n. unus fuit ex ducibus Heracleae coloniae quam Lacedamonii, in agro Trachinio, iuxta Thermopylas condiderunt.[1]

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Haec pagina textum incorporat ex

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Thucydides III,92,5.